Alma Redemptoris Mater

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Madonna et infans, ab Alberto Durero picti

Alma Redemptoris Mater est Mariae Virginis prex, cuius verba, anno 1054 ab Hermanno Contracto, Benedectino abbatiae Augiensis monacho, in versibus hexametricis scripta sunt:

Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli
Porta manes, et stella maris succurre cadenti
Surgere qui curat populo, tu quae genuisti
Natura mirante tuum sanctum Genitorem:
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
Sumens íllud Ave, peccatorum miserere.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!