Nuptiae in Cana factae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Nuptiae in Cana factae", e retabulo Maiestatis a Duccio Senensi anno 1311 confecto

Nuptiae in Cana factae sunt, secundum evangelium Ioannis, Iesusque cum matre et discipulis ibi adfuit. Ibi Iesus miraculum primum effecerit, aqua in vinum mutata. Pictores multi has nuptias recreaverunt. Textus evangelii sic sonat:

Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent." Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea." Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite." Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua." Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino." Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc." Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius (Evangelium secundum Ioannem 2.1-11).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]