Salve Regina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michel Angelus Merisi ex Caravaggio: Virginis Mariae mors (singulae res)

Salve Regina est Mariae Virginis prex. Haec oratio, quam multi compositores in musica ornaverunt, ut putatur, ab Hermanno Contracto scripta est. Verba huius orationis, addito versiculo, haec sunt:

Salve, Regina, Mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exules filii Evae.
Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum benedictum fructum ventris tui, nobis, post hoc exilium, ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
ut digni efficiamur promissionibus Christi. Amen.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!