Gloria in excelsis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gloria in excelsis est psalmus idioticus et pars ordinarii missae.

Verba[recensere | fontem recensere]

Gloria in excelsis Deo

et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus Te, benedicimus Te,
adoramus Te, glorificamus Te,
gratias agimus Tibi propter magnam gloriam Tuam,
Domine Deus, Rex Caelestis,
Deus Pater Omnipotens.
Domine Fili Unigenite,
Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis.
Quoniam Tu solus Sanctus, Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus, Iesu Christe.
Cum Sancto Spiritu
in gloria Dei Patris.
Amen.