Tantum ergo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tantum ergo est hymnus et oratio, quae Eucharistiam laudat. Hic hymnus et inter festas Diei Cenae Domini, Corporis Domini et inter adorationem eucharisticam canitur. Tantum ergo ex ultimis duabus strophis hymni Pange Lingua a Thomaso Aquinensi scripti constat.

Textus[recensere | fontem recensere]

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Tantum ergo apud Vicifontem.