Sub tuum praesidium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Virgo Gratiarum

Sub tuum praesidium, antiquissima prex Catholica Virgini Mariae dicata, exceptis precibus Magnificat, quae sunt in ore Mariae in Evangelium secundum Lucam.

Inventa est iam in papyro Aegyptiano anno 250. Quae oratio auxilium petit Mariae, et aliquando orata est in litaniis Sanctae Virginis. Introducta est in officium divinum Aevo Medio; quam Copti (Christiani Aegypti) ab tertio saeculo adoptaverant. His verbis sunt similes versus Cantici Canticorum Salomonis (6:10) et liber Estherae (5:2,3 et 9:22). Monachi precem canunt antequam cubant.

"Sub Tuum Praesidium" sententia est dioecesis Montis Lauri (Mont-Laurier).

Textus[recensere | fontem recensere]

Sub tuum praesidium confugimus,
sancta Dei Genetrix.
Nostras deprecationes ne despicias
in necessitatibus,
sed a periculis cunctis
libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]