Ludi athletici multigeneres

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inauguratio Ludorum Panamericanorum anno 2007 Ianuariopoli factorum.

Ludi athletici multigeneres sunt spectacula athletica in quibus diversi athleticorum greges multis generibus inter se certant. Qui greges plerumque e diversis terrae gentibus in unum coguntur.

Hi ludi forma et tenore ludos Olympicos, maximos nostrae aetatis ludos multigeneres et internationales, plus minus imitari solent. Saepe enim per complures dies celebrantur atque in vicem urbis alicuius hospitio fruuntur. Victorum gradus tres sunt: quisquis primas tulit, aureo ornatur nomismate; quisquis secundas, argenteo; quisquis denique tertias, aëneo ornatur nomismate.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!