Maximinus Daia
Gaius Galerius Maximinus Daia (natus in Dacia 20 Novembris circa annum 275, mortuus anno 313) imperator Romanus fuit.
Index |
Iuventus [recensere]
Maximinus miles erat et scutarius, protector atque tribunus militum militavit.
Familia [recensere]
Filius sororis Galerii ignoti nominis erat. Uxorem duxit ignoti nominis, habuit ex ea filium Maximum (natum 305) et filiam (natam 306).
Caesar et Augustus [recensere]
1 Maii 305, cum Diocletianus se imperio abdicavit, Maximinus Caesar Orientis factus est, dum eius patruus Galerius cum Constantio I Augustus erat. 1 Maii 310 ad honorem Augusti sublatus est. Anno 312 in Armenia contra Persas certavit atque Persicus appellatus est. 30 Aprilis 313 bello civili a Licinio apud Adrianopolin victus est, Tarsum fugit atque inter 23 Iulii et 13 Septembris mortem sibi dedit[1].
Persecutor Christianorum [recensere]
Traditum est Maximinum Daiam tyrannum fuisse et multos Christianos necatos esse ab illo.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximinus Daia spectant. |
- De Maximino Daia in "De Imperatoribus Romanis" (pagina a Michael DiMaio, Jr. Anglice scripta )
Notae [recensere]
- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 288/89
| Antecessores: *Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
|
Consul 311 cum Imp. Caesare Gaio Galerio Valerio Maximiano Augusto VIII |
Successores: *Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II |
| Antecessores: *Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II |
Consul 313 cum Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto III |
Successores: Gaius Ceionius Rufius Volusianus II et Petronius Annianus |