Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Burkina Faso

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Burkina Faso
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia reipublicae: Unité-Progrès-Justice
(Latine: Unitas—Progressus—Iustitia)
Situs Burcina in Africa
Lingua Francogallica
Caput Uagadugum 12°20′N, 1°40′W
Dux civitatis Isaac Zida
Primarius rei publicae Tertius Zongo
Ambitus
  Totalis
  % aqua
Locus 73
247 200 km²
Aspernabile
Multitudo


  Tota (anno 2008)
  Densitas

Locus 95


15 264 735 incolarum
48 inc./km²

Libertas
  e Francia

5 Augusti 1960
Nummus Francus CFA (Francice: CFA)
Zona Horaria UTC +0
Hymnus nationalis Ditanyè (Hymnus Victoriae) (Francice: Ditanyè (l'Hymne de la Victoire))
Abbreviatio interretialis .bf
Telephonicum praefixum +226

Burkina Faso[1] (scilicet "patria hominum proborum") olim Volta Superior[2] est civitas in Africá Occidentali sine maritimo litore sita, Malio a septemtrione, Nigro ab oriente, Benino ab austroriente, Togo Ganaque a meridie, et Litore Eburneo ab austroccidente circumdata. Terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Melanogaetulia cognita est.

Incolae Burcinenses appellantur. Caput est urbs Uagadugum, in media civitate situm. Burcina Faso Unionis Africanae (UA) et Communitatis Oeconomicae Civitatum Africae Occidentalis (Francice: Communauté économique des États de l'Afrique de l'Ouest, CEDEAO) socia est. Ex Ianuario anni 2008, Burcina Faso per biennium Concilium Salutis Consociationis Nationum ut non perpetuam sociam participat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Volta Superior (Francice: Haute-Volta), colonia antiqua Francica, libertatem anno 1960 consecuta est. Praesens civitatis nomen, Burcina Faso (Francice: Burkina Faso), e die 4 Augusti anni 1984 originem trahit, praeside revolutionario Thomá Sankará. "Hominum proborum patriam" significat linguis loci, scilicet Morice burkina 'probus' et Bambarice faso 'patria' est. Est compositio duabus praecipuis reipublicae linguis (quia Morice Mossi, praecipuus Burcinae populus, et Bambarice Bambarae in Africae Occidentalis subregione loquuntur. Gentilicium Burcinensis Francice: Burkinabè ambobus grammaticis generibus dicitur, quod ex vocabulo linguae Fulae provenit quá Fulae, pecuariorum nomadum populus quoque multas Africae Occidentales civitates incolens, utitur.

Latine velut Francice, "Burcina" sive "Burcina Fasone" occasionibus informalibus utere possumus sed officialibus "Burcina Faso" dici semper debet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas praehistorica[recensere | fontem recensere]

Tabula Burkinae

Velut tota Africa Occidentalis, Burcina Faso immature habitata est, praesertim cum venatoribus collectoribusque in boreoccidentali reipublicae parte (ex anno 12 000 a.C.n. in 5000 a.C.n.), et quorum instrumenta (scobinae, scalpra, spicula) anno 1973 inventa sunt. Sedentarizatio? inter annos 3600 a.C.n. et 2600 a.C.n. cum agricolis apparuit, quorum aedificationis modi relative perennem conlocationem ostendunt. Ferri, fictilis, et lapidis expolitae usus inter annos 1500 a.C.n. et 1000 a.C.n. et spiritualium? curarum apparitio quoque, velut inventa funerum reliqua eam testificantur evolvuntur.

Vestigia Dogonibus attributa in medioseptentrionali, septentrionali boreoccidentalique regionibus inventa sunt. Attamen qui hos locos inter saecula quinto decimo et sexto decimo reliquere ut Cautes Bandiagarae (Francice: Falaise de Bandiagara) incolarent. Ceterum, moenium relicta in Burcinae Austroccidente (velut in Litore Eburneo) sita sunt, sed aedificatores adhuc sine dubio identificari? nequiunt. Loropenorum (Francice: Loropéni) ruinae, prope Togi Ganaeque fines sitae, hodie Patrimonii Mundani locus agnoscuntur.

Aetas praecolonialis[recensere | fontem recensere]

Traditionales domi in Austrorientali Burcina Fasone.

Testimonii paulum praecoloniali? de epocha in Burcina Fasone est; verumtamen, Regni Mossici (Francice: Royaume Mossi) chronologia est.

Europaei Mossos (Francice: Mossi) parum adivere cum quorum nomen hoc territorium designabatur et contactus parum ante colonizationem evenerunt. Relatio itineris Ludovici Gustavi Binger (1856-1936) in eius libro "E Nigro in Pelvem Guineensem" eius mansionem, Iunio anni 1888, apud Bucarium (Francice: Boukary), Uagadugi mogonabae Coomi (Francice: Mogho Naba Kom) fratrem, narrat. Hic Bucarius mogonaba Vobgo fieret qui circumscriptissimis cum facultatibus ob eorum moderna arma obsisteret. Ludovicus Gustavus Binger regnum modo feudali instructum descripsit.

Aetas colonialis[recensere | fontem recensere]

Anno 1896 Regnum Mossicum Uagadugi Francicus protectoratus factum est. Anno 1904, haec territoria ad Africam Occidentalem Francicam intra coloniam Senegalis Superioris et Nigri (Francice: Haut-Sénégal-Niger) integrata sunt.

Incolae primum bellum mundanum intra Ferentariorum Senegaliensium (Francice: Tirailleurs sénégalais) agmina participaverunt. Die Kalendas Martias anni 1919, Eduardus Hesling primus novae coloniae Voltae Superioris gubernator factus est; quá die 5 Septembri anno 1932 distractá, territorium inter Litus Eburneum, Malium, et Nigrum divisum est.

Die 4 Septembris anni 1947, Volta Superior denuo constituta est sine anni 1932 finibus. Die 11 Decembris anni 1958, res publica Communitatis Franco-Africanae socia facta. Die 5 Augusti anni 1960 libertatem suam consecuta est.

Aetas postcolonialis[recensere | fontem recensere]

Inter annos 1983 et 1987 rerum novarum pueri.

Anno 1966, prima subitanea rerum conversio evenit et civilis potestas denuo sed paulisper gubernationem anno 1978 recuperat. Anno 1980 nova subitanea rerum conversio a colonello Saye Zerbo ducta accidit, qui vicissim anno 1982 prostatus est. Quo facto, tumultus anno 1982 est qui ad potestatem Thomam Sankara, charismaticum capitaneum, impulit. Anno 1984 revolutionaria gubernatio non solum reipublicae nomen pro Burcina Fasone sed etiam vexillum et hymnum reipublicae mutavit. Praesens praeses Blasius Compaoré est, qui gubernationem anno 1987 post subitaneam rerum conversionem adeptus est in qua Thomam Sankara occisus est.

Civilitas et administratio[recensere | fontem recensere]

Burcinae Fasonis praeses Blasius Compaoré.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Praesens praeses, Blasius Compaoré, ex Idibus Octobribus anni 1987 per subitaneam rerum conversionem gubernat, in qua eius decessor et eius armorum frater, Thomas Sankara, necatus est. Tempus quod hanc subitaneam conversionem secutum est "Emendatio" (Francice: Rectification) ab auctoribus appellatum est, quod ad depravationem et auctoritarismum attinet de quibus praeses Sankara accusatus erat.

Constitutio diei 2 Iunii anni 1991, per referendum adoptata, semipraesidiale regimen multifactionismo apertum instauravit:

  • Praeses Fasonis (Francice: Président du Faso, a populo quinquenni perihodo? per duplica comitia electus. Solum semel eligi potest (excepto Blasio Compaoré etenim nova lex mamdatorum numerum limitans in praeteritum non valet).
  • Conventus Nationalis (Francice: Assemblée nationale) solum una legisfer auctoritas in republica est quae a Fasonis praeside dimitti potest.

Etiam camera constitutionalis, a decem sociis composita, et oeconomicum socialeque consilium cum munere mere consultativo est.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Burcinae Fasonis territorium in tredecim regiones dividitur et in quadraginta quinque provincias, 350 departimenta? et 359 communia pleno iure a syndicis electis directa cum octo miliis pagorum circumdatium subdividitur

Lingua publica est Francica. Incolae etiam multis linguis reipublicae loquuntur inter quas praecipuae Morica, Bambara sive Diula, Gurma, et Fula (Francice: Moore, Dioula, Gulmancéma et Foulfoulde, respective?) sunt (vide infra "Linguae").

Hodie, respublicana instituta statuta sunt:

  • Comitia primi et secundi Praesidis Quartae Reipublicae respective annis 1992, 1998 et 2004.
  • Comitia legisfera annis 1992, 1997, 2002, et 2007.
  • Instructio camerae repraesentantium.
  • Instructio iudiciarii apparatus.
  • Ergo de democratica civitate cum tribus potestatibus separatis agitur quae sunt:

Altera ex parte, alia instituta civitas iuris quoque consolidant quae praesertim sunt:

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Tabula provinciarum Burcinensium. Burcina Faso in provincias quadraginta quinque et in regiones administrativas tredecim dividitur.

  • Provinciae Burcinenses sunt inferiores:
Numero in tabula Provincia Latinizata Provincia Francice Caput Latinizatum Caput Francice
1 Bale Balé Boromo Boromo
2 Bamum Bam Cungussi Koungoussi
3 Banva Banwa Solentium Solenzo
4 Bazega Bazèga Combissiri Kombissiri
5 Buguriba Bougouriba Diebugu [3] Diébougou
6 Bulguvia Boulgou Tencodogo Tenkodogo
7 Bulciempde Boulkiemdé Kudugu [4] Koudougou
8 Comoe Comoé Banfora [5] Banfora
9 Ganzurguvia Ganzourgou Zorgo Zorgho
10 Gnagna Gnagna Bogande Bogandé
11 Gurma Gourma Fada Ngurma [6] Fada N'Gourma
12 Huetum Houet Urbs Bobodiulassensis[7] Bobo-Dioulasso
13 Ioba Ioba Dano Dano
14 Cadiogo Kadiogo Uagadugum Ouagadougou
15 Ceneduguvia Kénédougou Orodara Orodara
16 Comandzoari Komandjoari Gayeri Gayeri
17 Compienga Kompienga Pama Pama
18 Cossi Kossi Nuna [8] Nouna
19 Culpelogo Koulpélogo Vargaye Ouargaye
20 Curitenga Kouritenga Kupela[9] Koupéla
21 Curveogo Kourwéogo Busse Boussé
22 Leraba Léraba Sindu Sindou
23 Lorumum Loroum Titao Titao
24 Volta Nigra Mouhoun Dedugu[10] Dédougou
25 Nahuri Nahouri Po
26 Namentenga Namentenga Bulsa Boulsa
27 Nayala Nayala Toma Toma
28 Numbielum Noumbiel Batie Batié
29 Ubritenga Oubritenga Ziniare Ziniaré
30 Udalanum Oudalan Gorongoromum Gorom-Gorom
31 Passore Passoré Yaco Yako
32 Poni Poni Gava Gaoua
33 Sanguie Sanguié Reo Réo
34 Sanmatenga Sanmatenga Kaya[11] Kaya
35 Seno Séno Urbs Doriensis [12] Dori
36 Sissili Sissili Leo Léo
37 Sumum Soum Dzibo Djibo
38 Suru Sourou Tuganum Tougan
39 Tapoa Tapoa Diapaga Diapaga
40 Tuyum Tuy Hunde Houndé
41 Yaga Yagha Sebba Sebba
42 Yatenga Yatenga Uahiguya[13] Ouahigouya
43 Ziro Ziro Sapuyum Sapouy
44 Zondoma Zondoma Gourcyum Gourcy
45 Zundueogo Zoundwéogo Manga[14] Manga

Haec quadraginta quinque provinciae vicissim in tredecim regiones administrativae integrantur, quae sunt inferiores:

Régions du Burkina Faso
Regio Latinizata Regio Francice Caput Latinizatum Caput Francice
Maeander Voltae Nigrae Boucle du Mouhoun Dedugu[15] Dédougou
Cataractae Cascades Banfora [16] Banfora
Centrum Centre Uagadugum Ouagadougou
Centroriens Centre-Est Tencodogo Tenkodogo
Centroseptemtrio Centre-Nord Kaya[17] Kaya
Centroccidens Centre-Ouest Kudugu [18] Koudougou
Centromeridies Centre-Sud Manga[19] Manga
Oriens Est Fada Ngurma [20] Fada N'Gourma
Pelves Superiores Hauts-Bassins Urbs Bobodiulassensis[21] Bobo-Dioulasso
Septemtrio Nord Uahiguya[22] Ouahigouya
Oropedium Centrale Plateau-Central Ziniare Ziniaré
Sahel Sahel Urbs Doriensis [23] Dori
Austroccidens Sud-Ouest Gava Gaoua

Tredecim regiones die 2 Iulii anni 2001 creatae sunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tugurium prope Tenacurus culmen.
Photographia per satellitem Burcinae.

Burcina Faso a Malio septemtrione et occidente, a Nigro boreoriente, a Benino austroriente et a Togo, Gana, et Litore Eburneo meridie circumdatur. Nullum maritimum litus habet. Terra planissima est, et maximum culmen est Tenacuru (Francice: Tenakourou), 747 metra altum.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Quamquam paulum alta et relative paulum inrigata, Burcina hydrographicam reticulationem magni ponderis, praesertim in sua Meridionali parte, habet. Aquae currentes tribus praecipuis pelvibus coniunguntur quae sunt pelves Voltae, Comois et Nigri (Francice: Volta, Comoé, et Niger, respective?).

Terra suum antiquum nomen Voltae Superioris tribus fluminibus quae eam transeunt debebat: Volta Nigra, Volta Alba, et Volta Rubra (Francice: Mouhoun, Nakambé et Nazinon, respective?). Volta Nigra et Comoe, in austroccidentem fluens, unica flumina permanentia civitatis sunt.

Pelvis Voltae[recensere | fontem recensere]

Praecipuissa, in mediam occidentemque regionem super 178 000 km² superficiem patet. Vicissim tribus subsinibus ponderis constituitur quae sunt: Voltae Nigrae, Voltae Albae, et Otorum (Francice: Mouhoun, Nakambé et Pendjari, respective?). Harum pelvium aquae media in Gana coniunguntur ubi Lacum Voltam formant.

Volta Nigra[recensere | fontem recensere]

Volta Nigra (Francice: Mouhoun) unum flumen permanens cum pelvi 92 000 km² fundente est, cuius originem a septemtrionali clivo tofosi montis cautium Banforensium trahit, in regione ubi praecipitationes 1000 mm per annum excedunt. Primum versus Boreorientem fluit et postea abrupte in Meridiem deflectit. Cum Suru (Francice: Sourou) confluens, Voltae Nigrae et praecipuarum accessionum, Plandorum, Cus et Vunus (Francice: Plandi, Kou, et Voun Hou, respective), pelvis fundens mediam aquae effusionem 25 m³/s praestat; nihilominus haec effusio valde irregularis est. Praecipua Voltae Nigrae accessio Suru (Francice: Sourou), flumen cum pauco clivo, est quod antiquam lacustrem Gondonis (Francice: Gondo) planitiem epotat et cuius pelvis fundens 15 200 km² est. Hic pelvis, fere tota Saheliana, solum debiles fluxus. Naturali statu, per aquarum deminutiones, Suru (Francice: Sourou) Voltam Nigram (Francice: Mouhoun) alit. Ex anno 1984, deviationis et dominationis opera ante confluentiam cum Volta Nigra posita 250 milliones m³ ex hiemalibus alluviebus derivatorum servare et eandem aquae quantitatem per tempus siccum restituere permittunt. Subito post Surus meandrum se torquens, Volta Nigra versus Austrorientem et postea tota versus Meridiem, Ganae finitima, fluit. Per terram 860 km percurrit.

Volta Alba[recensere | fontem recensere]

Volta Alba (Francice: Nakambé) Uahiguyae (Francice: Ouahigouya) Oriente in regione inter 500 et 600 mm aquae pro anno accipienti oritur. Pelvis fundentis 50 000 km² aquam deducit. In tota media parte et media septemtrionalis Oropedii parte aquam deducit et solum fluit per tempus pluviarum. Primi intermittentes fluxus Maio formari possunt, sed solum Iulio aut Augusto aquarum quantitas permanens in statione Vayenensi (Francice: station de Wayen) facta est et inferius roboratur, media quantitate 45 m³/s Augusto in Bagre (Francice: Bagré) attacta.

Volta Rubra[recensere | fontem recensere]

Volta Rubra (Francice: Nazinon) et praecipua accessio, Sissili, in Austroccidentali oropedii centralis parte aquam cum pelvi fundente 20 000 km² deducit. Eius hydrologicum regimen Voltae Albae ei simillimum est.

Oti[recensere | fontem recensere]

Oti (Francice: Pendjari) austrorientales fines Burcinenses cum Benino formant, tres accessiones; Dudodonem, Singu et Compiengam (Francice: Doudodo, Singou, Kompienga) accipientes quarum pelves fundentes 21 600 km² complectuntur. Haec accessiones minus quam 30% aquae quantitatis mediae Otorum afferunt qui ipsi toti semel pro duobus annis Aprile Porgae in Benino exhauriuntur.

Pelvis Comois[recensere | fontem recensere]

Comoe (Francice: Comoé), in reipublicae austroccidentalis extremae partis aquam deducens, pelvem fundentem 18 000 km² habet. In cautibus Banforensium (Francice: falaises de Banfora) oritur. Eius rivus, rapidis deiectibusque interruptus, cum lacubus permanentibus iuxta cautes Banforenses sitis, velut lacu Tengrelae, communicat. Fluxus permanentes sunt. Relative? copiosa harum regionum pluviometria amnibus qui ibi sunt regimen clare Sudanianum confert, cum aquae torrentis incremento ex Iunii mense et cum incrementis inter Augustum et Septembrem quae 500 m³/S attingere possunt.

Pelvis Nigri[recensere | fontem recensere]

Niger in terra boreorientalis orientalisque partis aquam deducit et pelvem fundentem 72 000 km² habet. Septemtrinallimae? Burcinenses Nigri accessiones fere totae endorheicae sunt, inter quas Beli, Goruol, Gudebo et Dargol (Francice: Béli, Gorouol, Goudébo et Dargol, respective), et magna aquae torrentis incrementa provocare possunt. Nihilominus, Sudano-Sahelianae accessiones; Faga, Sirba, Bonsoaga, Diamangu et Tapoa (Francice: Faga, Sirba, Bonsoaga, Diamangou, Tapoa, respective?) irregularia regimina habet et Nigri crisi appellatae Sudanianae contribuunt quae Septembre accidit. Hi rivi debiles crebro lacuum catenam formant.

Omnia flumina, Voltá Nigrá et austroccidentalibus (Pelvi Comois) exceptis, temporaria sunt; solum ex Iulio in Octobrem fluunt.

Praeter hydrographicam reticulationem, clausae pelves sunt quae numerosos magnos lacus aut naturales lacunas, sine fluxibus permanentibus sive temporariis, vados et locos inter moles arenosas occupantes alunt. Inter hos lacus Tingrela, Bamum, Demum, Ursi, Beli, Yomboli, et Marcoye (Francice: Tingrela, Bam et Dem, Oursi, Béli, Yomboli et Markoye, respective?). Super lacus Ursorum et Bami effectae observationes horum lacuum fundum argillosis depositis tegi putare permittunt.

Aquae defectio crebro "problematica" est, praesertim civitatis septemtrione.

Clima[recensere | fontem recensere]

Savanna prope departimentum Gbomblorae, in via e Gava versus Batie.

Burcina Fasso tropicum generis Sudano-Saheliani clima possidet (cum pluviometricis variationibus "considerabilibus" et cum mediis e 350 mm septemtrione in amplius 1000 mm austroccidente) cum temporibus valde contrariis: tempore pluviarum cum praecipitationibus inter 300 mm et 1200 mm et tempore sicco per quod Harmattanum, ventus calidus siccusque et e Sahara ortus, flat. Tempus pluviarum circa quattuor menses, inter Maium aut Iunium et Septembrem durat, quamquam eius duratio brevior terrae septemtrione est.

Ergo tres climaticae zonae distingui possunt:

  • zona Saheliana terrae septemtrione: minus quam 600 mm pluviometriae pro anno et cum magnis thermicis amplitudinibus (e 15 in 45 gradus),
  • zona Sudano-Saheliana inter 11º 3' et 13º 5' latitudinis septemtrionalis. Temperaturis praecipitationibusque intermedia zona est.
  • zona Sudano-Guineana terrae meridie; amplius 900 mm pluviae pro anno et cum temperaturis mediis relative parvis.

Duo tempora dissimilia sunt:

  • Tempus pluviarum brevissimum inter tres et quattuor menses (ex Iunio in Septembrem),
  • Tempus siccum inter octo et novem menses (ex Octobre in Iunium).

Pluviarum raritas et distributio hominum migrationes in dies maiores provocant, praesertim e Septemtrione et Medio versus urbes, Burcinensem Austroccidentem et terras cum litore.

Temperatura e 16 in 45 °C variat; evaporatio media annua approximative 3000 mm et renovatio annua subterranea 40 mm est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Taberna in Burcina Fasone.

Burcina Faso est respublica via evolutionis. Status qui partim opium naturalium debilitate et partim naturalium opium pretio in mundano mercatu, partim terrae ariditate, partim fomenti absentia per colonialem aetatem et partim demographiá explanatur. Agricultura 32% producti domestici grossi repraesentat? et 80% vis operariae occupat. Haec praesertim de pastione, sed etiam, praecipue Meridie et Austroriente, de sorghi, penniseti, maizi, arachidum, et oryzae culturá agitur.

Cum sua praecipua cultura xyli, cuius Burcina prima terra productoria? in Africa est cum 700 000 tonnarum anno 2006 praesertim destinatarum ad exportationem, oeconomia tam bene quam male mundanorum pretiorum deminutioni resistit.

Operis vacatio ad magnum emigrationis indicem inducit; verbi gratia, tres milliones Burcinensium Litus Eburneum incolunt. Secundum Mediam Civitatum Africae Occidentalis Argentariam (Francice: Banque centrale des États de l’Afrique de l’Ouest), hi migrantes pro anno dena miliarda francorum CFA in Burcinam Fasonem repatriant. Ex expulsione e Gana anno 1967, hic status quoque "tensiones" cum hospitii civitatibus provocat. Ultima crisis ex eventibus anni 2003 in Litore Eburneo originem trahit quae ad reditum punctualem 300 000 migrantium induxit. Tertia Burcinensium pars sub limine paupertatis vivit.

Internationale auxilium etiam magna in parte oeconomicae reipublicae "activitati"? contribuit.

Ceterum citandae sunt aliquae fodinales productiones velut cuprea, ferrea, zinci et praesertim aurea.

Burcina Faso est socia Unionis Oeconomicae et Monetariae Africae Occidentalis (Francice: Union économique et monétaire ouest-africaine) et Auctoritatis Liptaco-Gurmae (Francice: Autorité de Liptako-Gourma) cuius munus alimentarias crises? et siccitates per omnium rerum publicarum sociarum collaborationem impedire est.

Aliquae oeconomica data:

Demographia[recensere | fontem recensere]

Evolutio demographica inter annos 1960 et 2010 (numeri Organizationis Alimentariae et Agriculturalis, anni 2012). Demographia in milibus incolarum.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Dialectus et linguae civitatis[recensere | fontem recensere]

Sunt amplius sexaginta linguae et dialecti, e quibus praecipuae sunt; Morica[24] qua Mossicus populus[25] utuntur, Sanica[26] qua Samones[27] utuntur, Fula[28] qua Fulae[29] utuntur, Gurma[30] qua Gurmae[31] Burcinae Fasonis Oriente utuntur, Dagarica[32] qua Dagarae[33] utuntur, Diula[34] quae multarum Africae Occidentalis civitatum (Litoris Eburnei, Malii, Guineae etc.) communis lingua est, Lobica[35] qua Lobi[36] utuntur, Marca,[37] Bobo,[38] Buaba[39] qua Buabae[40] utuntur, Senufica,[41] Cassena,[42] Lyelica[43] (quibus populus Gurunsicus[44] Austroriente et Centroccidente utuntur) et Bissa[45] qua Bissae[46] utuntur.

Lingua publica et administrativa[recensere | fontem recensere]

Velut pleraeque Africae Occidentalis civitates, Burcina Faso Francicam publicam habet.

Religio[recensere | fontem recensere]

Magna Meschita Bobodiulassensis.

Secundum informationes Libri factorum mundanorum Mediae Intellegentiae Agenturae? (Anglice: CIA World Factbook) anni 2008, Religio Islamica est praecipua religio Burcinae Fasonis (50%) dum 40% Burcinensium animista. Christianae confessiones a 10% incolarum coluntur. Inter Christianos, Catholici praevalent.

Generalis incolarum census anno 1996 approximative? hos numeros dabat: (Animistae, 47% ; Musulmani, 31% ; Christiani, 21% ; alii, 1%); nihilominus, census anni 2006 non hanc quaestionem curavit quia eam difficilem sicut ethnicorum circulorum compositionem putabat. Difficile numeros in Libro factorum mundanorum Mediae Intellegentiae Agenturae editos ibi validare videtur, visis magno intervallo et numerorum inversione solum uno decennio.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Theatrum Cinematographicum Sanyon in urbe Bobodiulassensi.

Festivalia Panafrica Cinematographica et Televisifica Uagadugi (Francice: Festival panafricain du cinéma et de la télévision de Ouagadougou, FESPACO), maxima festivalia cinematographiae Africae in continente, in binos annos Uagadugi (Februario, annis imparibus) celebrantur.

Mercatus Internationalis Fabrilis Artis Uagadugensis (Francice: SIAO, Salon International de l'Artisanat de Ouagadougou) quoque ibi in singulos duos annos, praesertim annis paribus (exeunte Octobre et ineunte Novembre), celebratur. Maximus mercatus Africis fabrilibus artibus favens est.

Etiam in singulos duos annos in Urbe Bobodiulassensi per hebdomadem hebdomas civitatis culturae (Francice: nationale de la culture, SNC), culturae reipublicae, subregionalis et diasporae petaurum, fit.

Festivalia Cinematographica Iurum Liberum pro iuribus Hominum et rei librariae libertati (Francice: Festival Ciné Droits Libres pour les droits de l'Homme et la liberté de la presse); festivalia internationalia culturarum urbanarum Waga Hip Hop (Francice: festival International de cultures urbaines Waga Hip Hop) quae anniverse ex anno 2000 evoluntur; professoris Ioannis Petri Guingané Festivalia Internationalia Theatri et Neurospastorum (Francice: FITMO/Festival International de Théâtre et de Marionnettes); Festivalia Iazis (Francice: Festival Jazz) Uagadugi: Noctes Atypicae Kuduguenses (Francice: Nuits Atypiques de Koudougou, NAK); Festivalia Internationalia Theatri pro Evolutione (Francice: festival International de Théâtre pour le Développement, FITD); etc. etiam accidunt.

Etiam electio est inter editorias culturae domos. L'Observateur Dimanche, Star Hebdo, et Evasion citanda sunt. Ex duobus annis abhinc, societas iuvenum diurnariorum culturae Planète Culture appellata praecipua festivalia civitatis tegit.

Feriae et diei festi
Dies Nomen Latinum Nomen locale Notae
Kalendis Ianuariis Annus Novus Jour de l'an
3 Ianuarii Tumultus popularis Soulèvement populaire tumultus popularis diei 3 Ianuarii anni 1966
8 Martii Dies Internationalis Iurum Feminarum Journée internationale des droits de la femme
variabilis Festum Sacrificii Tabaski sive Aïd el-Kebir 70 dies post finem Ramadani
variabilis Dies Lunae Paschae Lundi de Pâques
Kalendis Maiis Dies Laboris Fête du Travail
40 dies post Pascham Ascensionis Domini dies Ascension Iesus, post conventum cum suis fidelibus, cum suo Patre in caelo congregatur
Maulidum Mouloud Machometi diem natalicium commemorat
50 dies post Pascham Pentecostes Pentecôte Descensus Spiritus Sancti inter Apostolos
Nonis Augustis Dies libertatis Fête de l’indépendance
15 Augusti Assumptio Assomption
Kalendis Novembribus Sollemnitas Omnium Sanctorum Toussaint omnes homines sancti qui vitam christianam percurrerunt
11 Decembris Festum Reipublicae Fête nationale Respublica anni 1958
25 Decembris Christi Natalis Noël Commemorat nativitatem Iesu Christi

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Inter ludos in Burcina Fasone cultos pediludium, manufollium, canistriludium et pugilatus excellunt.

Numeri[recensere | fontem recensere]

Index Evolutionis Humanae (IEH): loco 176 inter 177 anno 2007

Evolutio IEH per 25 annos
Anno 1975 1980 1985 1990 1995 2000
IEH 0.232 0.259 0.282 0.290 0.300 0.325

Historia et geographia[recensere | fontem recensere]

Superficies : 274 000 km²
Densitas : 44 inc./km²
Fines terrestres : 3192 km (Malio 1000 km; Nigro 628 km; Litori Eburneo 584 km; Ganae 548 km; Benino 306 km; Togo 126 km)
Litus : Non habet
Minima et maxima altitudo : + 200 m > + 749 m
Libertas : Nonis Augustis anni 1960 (antiqua colonia Francica)

Statistica demographica[recensere | fontem recensere]

Numerus incolarum : 11 856 000 incolarum (anno 2006). 0-14 annos : 47.5%; 15-64 annos : 49.59%; + 65 annos : 2.91%
Spes vitae virorum : 47.33 annos (anno 2006)
Spes vitae feminarum : 50.42 annos (anno 2006)
Index incrementi incolarii : 2.68% (anno 2001)
Index natalitatis : 45.62 ‰ (anno 2006)
Index mortalitatis : 15.60 ‰ (anno 2006)
Index mortalitatis infantilis : 169.2 ‰ (anno 2001)
Index fecunditatis : 6.7 pueri/femina (anno 2004)
Index migrationis : –0.97 ‰ (anno 2001)
Index incrementi oeconomici : 5.6% anno 2007

Accessus ad technologiam[recensere | fontem recensere]

  • Lineae telephonicae : 3 097 400 (anno 2006)
  • Telephona gestabilia : 2 572 200 (anno 2006)
  • Numerus praebitrorum accessus ad Interrete : 15 (anno 2006)

Technologia ADSL (quae magnam velocitatem permittit) ex anno 2005 prompta est. Februario anni 2008, interrete per CDMA (interrete sine filis via transmodulatri 3G+) operativum est.

Infrastructurae[recensere | fontem recensere]

Viariae reticulatio Burcinensis in tabulas relata longitudinem 61 367 km habet, e quibus solum 15 272 km classificata sunt.

  • Reticulatio descripta obiectum administrativae technicaeque classificationum est.
  • Reticulatio non descripta rusticis sulcis constituitur.

Tabula inferior reticulationem secundum genus administrativum et statum constructionis ostendit:

Viae Bituminatae Viae terreae Sulci terrei Summatim
Viae Nationales 2 547 3 583 567 6 697
Viae Regionales 31 2 394 1 156 3 581
Viae Departimentales 6 4 284 704 4 994
Sulci Rurales 0 0 46 095 46 095
Summatim 2 584 10 261 48 522 61 367

Numeri anni 2006 sunt.

Ferriviae[recensere | fontem recensere]

Burcina Faso solum unum ferriviarium andronem qui eam portui Abidjanensi iungit. Haec ferrivia, 1252 km, Kayam, Uagadugum, Urbem Bobodiulassensem, et Abidjan connectit, suam longitudinem in duas pares partes inter duas civitates dividens:

Haec linea ferriviaria amplitudinis metricae et viae unicae fere tota. Axiale maximum onus 17 tonnarum et usurpationis velocitas 50 km/h traminibus vectorum et 30 km/h traminibus onerariis est.

Aeroportus[recensere | fontem recensere]

Numerus: 33 (quorum duo cum bituminatis aerodromis) (anno 2007) unus solus internationalis, Uagadugensis.

Codices[recensere | fontem recensere]

Burcina Faso hos codices habet:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Burkinam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Locutio Latina "Burkina Faso et Niger" saepe reperitur in Synodus Episcoporum: Bollettino, e.g. hic. Aliquando reperitur et Burkina Fasana: Benedicti XVI Constitutio Apostolica "Burkinae Fasanae et Nigris" (12 Iunii 2007). Burkina tantum: Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 30
  3. [1]
  4. [2]
  5. [3]
  6. [4]
  7. [5]
  8. [6]
  9. [7]
  10. [8]
  11. [9]
  12. [10]
  13. [11]
  14. [12]
  15. [13]
  16. [14]
  17. [15]
  18. [16]
  19. [17]
  20. [18]
  21. [19]
  22. [20]
  23. [21]
  24. Francice: mooré.
  25. Francice: Mossi.
  26. Francice: san.
  27. Francice: Samos.
  28. Francice: fulfuldé.
  29. Francice: Peuls.
  30. Francice: gulmancéma.
  31. Francice: Gourmantché.
  32. Francice: dagara.
  33. Francice: Dagari.
  34. Francice: Dioula
  35. Francice: lobiri.
  36. Francice: lobis.
  37. Francice: marka.
  38. Francice: bobo.
  39. Francice: bwamu.
  40. Francice: bwabas.
  41. Francice: sénoufo.
  42. Francice: kassena.
  43. Francice: lyélé.
  44. Francice: Gourounsi.
  45. Francice: bissa.
  46. Francice: Boussancé.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!