Machometus
E Vicipaedia
Machometus, seu Mahumetus, seu Mahometus, seu Macometus, seu Mahometes, (-is, masc.)[1] et multa alia nomina (Arabice: محمد muḥammad), fuit religionis Islamicae conditor, quem Musulmani credunt ultimum Dei nuntium fuisse, cui traditus sit Alcoranus, Gabriele Archangelo ei logum Dei nuntiante. Natus est Meccae anno fere 570, et mortuus Medinae, in Arabia occidentali, 8 Iunii 632. Machometus fuit Abdullachi et Aminae filius, cui fuerunt nonnulli liberi, inter quos Fatima Zahra filia.
Index |
[recensere] Fuga ex Mecca
Machometus et sui, anno 622, cum vexatio contra eos valde auxisset, e Mecca exiverunt et Medinam fugerunt. Medinam cum advenissent, multi Machometum secuti sunt. Ista fuga, quae Hegira appellatur, est initium Islamici calendarii. Anni subsequentes ex anno 622 numerantur et anni Hegirae vocantur. Ergo annus 631, exempli gratia, est Annus Hegirae decimus (saepe scriptus "10 AH") in Islamico calendario.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Machometum spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |