Blasius Compaoré
E Vicipaedia
Blasius Compaoré (natus in Ouagadougou, Volta Superior, hodie Burkina Faso die 3 Februarii 1951) vir militaris, est a die 15 Octobris 1987 Burkinae praeses.
Cursus honorum [recensere]
Campaoré capitaneus die 4 Augusti 1983 inter eos milites fuit, qui Ioannem Baptistam Ouédraogo praesidem deposuerunt et Thomasium Sankaram successorem fecerunt. Anno 1987 autem Campaoré Sankaram deposuit, quod is dictator regnavisset. Ipse Campaoré eius successor factus est. Ab hoc die Burkinam regit et electionibus iterum iterumque reelectus est: Et die 21 Novembris 2010 80 per centum suffragiorum accepit.
Nexus externi [recensere]
- Biographia apud praedidentiae paginam interretialem ( Francice )
- BBC de petitionibus die 18 Novembris 2005 (Anglice)
- Curriculum vitae apud IRIN (Anglice)
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Praesides Rei Publicae Burkinae Faso
Mauricius Yaméogo |
Sangoulé Lamizana | Saye Zerbo | Ioannes Baptista Ouédraogo | Thomas Sankara | Blasius Compaoré