Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Tympanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Surdo, tympanum Brasilianum.
Tympanum a Ioanne Unger, Manipulus B, 40a Lego, Novi Eboraci "Veteran Volunteer Infantry Mozart", 20 Decembris 1863.
Bongó, genus tympani.
Tambores de Candombe: repique, piano, chico ( Uruguaia).

Tympanum[1] (Graece τύμπανον) est instrumentum musicum membranophonum.[2] Summum tympanum in una saltem pellicia aut facticia membrana cylindro obtenta consistit, quae aut manibus aut virgulis pulsari potest. Imo autem tympano pars resona aliquanto graviore tono esse solet.

Ex antiquissimis et longe lateque diffusis orbis terrarum instrumentis tympani lineamenta principalia per complura milia annorum eandem formam conservaverunt.[3]

De tympanis traditionis agro-pastoralis Italiae[recensere | fontem recensere]

In agropastoralibus Italiae medio-meridianae moribus, parvum tympanum invenitur corona lignea constitutum, super quam pellis tenditur. Circum coronam ligneam tintinnabula adesse possunt ad adiuvandum ac augendum sonitum. Ei nomen est: tamburello.[4] Solito tamburello instrumenta comitatur in saltationem[5]: utriculum (Italiane zampogna), parvum mobile organum folle (Italiane organetto[6]) sed etiam solam vocem in cantu.

Usui est etiam tympanum tritum,[7] cui nomina multa sunt ex regionibus: in Aprutio, vurra-vurrë, battafochë, vurriconë, et rubbcò; in Molisia, bufù[8]; in Campania, putipù aut caccavella ; in Lucania, cupa-cupa; in Bruttio et Sallento, cupi-cupi, zucu-zucu, et alia. Tympanum tritum ex tympano constat, cuius in medio membranae hasta attollitur. Ad sonandum instrumentum manus, aqua madefactae, confricant hastam, quae vibrationem suam in tympani pellem transmittit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liv. 39.10.7; Curt. Alex. 8.14.10; Plin. Nat. 5.7.
  2. Grove II (2001) 5: 638–649.
  3. Grove II (2001) 4: 638–649.
  4. In Marchiis regione videtur usui fuisse etiam tympanum sine membrana, vocatum: cembera.
  5. Exemplum paulum instrumentorum iunctorum "tamburello" in tarantella.
  6. In Latinum vertere possimus: organellum.
  7. Exemplum tympani triti, www.youtube.com.
  8. De quo vide: M. Gioielli, "Il bufù. Appunti sulla tradizione del tamburo a frizione nel Molise," in Utriculus, Aprili-Iunio 1996.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]