Pulvis

E Vicipaedia
Pulvis domesticus

Pulvis (-eris, m.) in particulis minimis consistit sub magnitudine harenae. Si crystallum sive harenam conteris, pulverem habes. Dimetiens particulae pulveratae minus quam 500 µm est.

Quid de pulvere dictum sit[recensere | fontem recensere]

  • Psalmus 1.4: "[Impii erunt] tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae."
  • Genesis 3.19: "In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris."

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Isid.Orig.16.1.1: Pulvis dictus quod vi venti pellatur.

Pulvis eiusdem radicis esse videtur ac pulmentum et pulpa, sed singula non liquent. Si cum polline et palea coniungitur, aliis verbis ex linguis Indoeuropaeis (ut Scr. palāvaḥ; Lett. pelus 'paleae') assumptis fortasse in radicem PIE *pel- pervenimus, quae progeniem et verborum et significationum copiosam numerat. Itaque accidit, ut etymologia ab Isidoro animo concepta non omnino a fide abhorreat.

Nexus interni

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!