Jump to content

Psalmus 1

E Vicipaedia
(Redirectum de Beatus vir qui non abiit)
Vide etiam paginam discretivam: Beatus vir (discretiva).
Psalmus 1 psalterii Gorlestonensis, litterá initiali pretiose decoratá praeditus
Psalmus 1 Hebraice cantus

Psalmus 1 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum". Sicut multi alii psalmi, virum iustum (צַדִּיק, saddic) ac impium (רָשָׁע, rasa) opponit. Est unus ex tribus psalmis qui Thoram (legem vel instructionem Dei) tractant.

Iohannes Calvinus appellat primum psalmum "praefationis instar, quo pios omnes hortaretur ad Legis Dei mediationem" et scribit "Summa autem est, foelices esse qui studium suum caelesti sapientiae addicunt: profanis autem Dei contemptoribus, quanvis ad tempus se beatos putent, pessimum tandem exitium instare."[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 1, ex versione vulgata Clementina:

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo:
et folium eius non defluet;
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic;
sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum:
6 quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.

Verba secundi versûs "וּבְמֹושַׁב לֵצִים" quae in hac versione "et in cathedra pestilentiae" redduntur, in Nova Vulgata "et in conventu derisorum" vertuntur, quae clarius sensum Hebraicum transferunt.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi I.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 1 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 1 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!