Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Jazz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iazensis musica[1] sive musica iazzica[2] est musica saeculo vicensimo orta, unus e pluribus eventibus occursus musicarum Africae et Europae in continenti Americana Septentrionali. Sunt alia musicae genera prognata dum haec geruntur, posteriorá saeculi undevicensimi incipiendi parte, in primis musica Brasiliae et Cubae in America meridionali (etiam appellatae musica Latina). Alterum genus musicum ex America Septentrionali oriundae est blues, sed difficile est definire limites exactos inter cunctos modos propter magnam commotionem mutuam. Notabile generis iazensis indicium est magna improvisationis licentia.

Propria musicae jazz[recensere | fontem recensere]

  • Quivis musicus generis jazz petit sonoritatem "distinctivam"; non est species perfecta soni saxophonii (exempli gratia, sed "sonus Hawkinsi, Rollinsi, Parkeri," etc.)
  • Metrum fundamenti musicae jazz probat "combinationem" esse metrorum saltatorium Africae et Europae, in qua pondus Africae est maius.
  • Harmonia generis jazz est "extensio" Europaeae.
  • Jazz aptus est elaborare tropi originis Africanae modo Europaeo (blue notes 'notae caeruleae').
  • "Possibilitates" improvisationis modo metrico, melodico, sive harmonico—singulariter vel consortio integro—in jazz "prope infinitae" sunt.
  • Maioritas instrumentorum generis jazz originis Europaeae est, sed modus eorum psallendi manibus musicorum Africano-Americanorum graviter transformabatur.

Historia et musici[recensere | fontem recensere]

Jazz vetus[recensere | fontem recensere]

Initia musicae jazz in meridie Civitatum Foederatarum Americae et migratio ad septentrionem[recensere | fontem recensere]

Cab Calloway Tertius, gregis dux, circa annum 1933.

Urbs Nova Aurelia in civitate Ludoviciana patria esse musicae jazz dicitur. Ferdinandus "Jelly Roll" Morton clavilista et compositor, ibi natus, contendit se ipsum inventorem esse musicae jazz, anno 1902. Sicagum autem, post annum 1917, fuit medium musicae jazz per praesentiam musicorum praeclarissimorum (exemplorum gratiae, tubicenum Iosephi "Regis" Oliver et Ludovici Armstrong, discipuli sui). A quarto decennio saeculi vicensimi, Novum Eboracum locus potentissimus in progressione musicae jazz putatur.

Anni 1930: aetas impetus[recensere | fontem recensere]

Genus musicae jazz annorum 1930 impetus (Anglice: swing) appellatur, et indicium illius aetatis est sonoritas magnorum gregum. Greges maximae "influentiae" annorum 1930 sunt:

Fuerunt autem musici coloris albae magni eventus multis auditoribus:

Illo tempore, nova musici species surgit: solista? instrumentalis. Primus saxophonista auctoritatis maioris fuit Coleman "Bean" Hawkins, sed Lester "Prez" Young "stilum" contrarium de aequo effectu creavit. Praecipue celebra fuit eius "cooperatio"? cum Gulielma Holiday cantrice. Alii saxophonistae eaedem aetatis fuerunt Ioannes Hodges et Beniaminus Webster, et tubicines "influentiales"? istius generis fuerunt Rex Eldridge, Rex Stewart, Carolus Shavers, et 'Henricus "Red" Allen.

Jazz modernum[recensere | fontem recensere]

In principio: bebop[recensere | fontem recensere]

Bello Orbis Terrarum II gesto, jazz modernum nascitur (genera anteriora musicae jazz veteris sive traditionalis partes formant). Primum genus huius linguae musicae "bebop" (verbum Anglicum) appellatur, cuius procreatores sunt

Verbum bebop ipsum non habet unam significationem tantum; dicitur fictio onomatopoetica esse figurarum quae invenerunt tympanistae styli novi, praecipue Kennethus Clarke.

Reditio ad radices Europaeas et Africanas[recensere | fontem recensere]

Sexto decennio saeculi exstabant duo magnae musicae jazz "substili," hinc jazz frigidum (Anglice: cool jazz), cuius capita sunt

Sequebantur permulti musici coloris albae de occidentali Civitatum Foederatorum Americae litore (exemplorum gratia, "Short" Rogers, Chet Baker, Shelly Man, Ricardus Kamuca, et Iosephus Mondragon). Inclutissima compositio eventu (hoc est, coram publico largo) musicae jazz integrae, Cape Quinque (Anglice: Take Five; Paulus Desmond scripsit), est exemplum clarissimum musicae jazz frigidae.

Et illinc bebop durum, subgenus praecipuum musicorum Africano-Americanorum, exemplorum gratia

Dimensiones ignotae: jazz liberum[recensere | fontem recensere]

Post annum 1960, coepit in progressione musicae jazz repletum experimentorum decennium. Genus ipsum jazz liberum nominatum est pro Jazz Liberum, albo saxophonistae Texiani, Ornetti Coleman. Praeterea, Quattuor Ioannis Coltrane fecit conlationem magnam genere novo (Amor Supremus, Ascensio, Navis Solis, Expressiones). Alii musici generis jazz liberi sunt:

Appropinquatio ad musicam popularem: "fusio"[recensere | fontem recensere]

Annos 1960, 1968, et 1969, Miles Davis fecit alba Modo silentio et Coctum scorti, quae generaliter habentur pro initio musicae fusionis. Consortia egregia musicae fusionis comprehendun:

Annis 1970, multi musici non se absterrebant a maximis concessionibus ad insulsitates musicae popularis istae aetatis (exempli gratia, saxophonista Grover Washington Iunior)

1970 usque ad hoc tempus: bebop novum et "proclivitates adversae"[recensere | fontem recensere]

Ex 1970 et 1980 sunt permulta musicae jazz subgenera. Winton Marsalis, tubicen de Nova Aurelia, est propugnator factionis musicorum qui praeferunt jazz modo vetere psallatur, sed notiones contrarissimae extant. Exempli gratia, Ioannes Zorn saxophonista contendit per "culturam Iudaicam validamque," et jazz Europaeum confirmatur (Ioannes Garbarek Norvegiae, Martialis Solal Franciae, et alii).

Instrumenta praelata musicae jazz[recensere | fontem recensere]

Cornua[recensere | fontem recensere]

Saxophonium barytonum.

Chordata[recensere | fontem recensere]

Percussio[recensere | fontem recensere]

  • Tympana et Cymbala
  • Varia instrumenta percussionis de origine Africano vel Americano meridionale (e.g. congae)

Alii[recensere | fontem recensere]

Parvula selectio canticorum[recensere | fontem recensere]

Composistiones musicae jazz sunt innumerabiles. Exstant tamen nonnulla centena carmina praelata, quae orbe integri usurpantur musicis. Partes illarum carminum (Anglice: standards) simile est cantu firmo Mediae Aetatis Europaeae, sed fundamenta sunt improvisationum.

Jazz vetus[recensere | fontem recensere]

Glaucum Sancti Ludovici, Infra Ad Ripam, Pannus Tigri, Quando Sancti Invadent, Infirmarium Sancti Iacobi, Glaucum Viae Piscinae....

Canticula[recensere | fontem recensere]

Canticula non sunt compositiones musicorum generis jazz, sed partes comoediarum musicalium vel imaginum moventium. Compositores celebri sunt Georgius Gershwin, Coelius Porter, Hieronymus Kern.
Omnia Res Quae Es, Tempus Aestivum, Dies Nebulosa, Stella Luce Stellarum, Domina Esto Bene, Et Nocte Et Die....

Blues[recensere | fontem recensere]

Saltus Billii, Recte Sine Venatorem, Septem Glaucum, Monachus Glaucus, Nunc Est Tempus, Sandus....

Impetus[recensere | fontem recensere]

Cape Ferroviam "A", Rosa Mellis, Dulce Georgia Fusca, Animo Sentimentale, Non Significat Rem Nisi Tenet Impetum....

Bebop[recensere | fontem recensere]

Nox Tunesiae, Gloriosando, Confirmatio, Evidentia, Cum Anima, Avis Paradisi, Quasimodo....

Jazz Latinum[recensere | fontem recensere]

Caligulae Suecae Meae, Sanctus Thomas, Somnium Nicae, Adeps, Calypsum Ubique....

Brasiliense[recensere | fontem recensere]

Puella Ipanemaca, Dissonatum, Insensibilis, Samba Solae Notae....

Sententiae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Curiae Romanae.
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pronuntiatio [ˈjatsika] praescribitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]