Roman numeral 10000 CC DD.svg

Impressionismus musicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iuvenis ad clavile (Martialis Caillebotte). Pictura a Gustavo Caillebotte facta, 1876.

Impressionismus musicus, vel impressio in musica, est inclinatio vel genus musicum ad tempus modernum pertinens, quod in musica classica Occidentali praecipue per saeculum undevicensimum exeuns et saeculum vicensimum ineuns in Europa viguit, impressionismo in arte respondens, et per musicam animam ad indicationes et sensum attendens. Proprietates musicae impressionisticae sunt scriptura sonica per tempora non linearia, sed contra, series animi motuum. Tonalitas musica est obscura, incerta, vel etiam modalis.

Stephanus Mallarmé, iudex artis Francicus, dicit rem nominatam tres partes eius potestatis amittere: "proponere somniare est."[1] Claudius Debussy notiones in musica Iavanensi invenit (praecipue gamelan), et deinde ad amicum scripsit: "Non meministi musica Iavanensem, quae omnem potest exprimere significationis gradum—quod nostros tonicum et dominantem umbras videri facit?"[2] Debussy et Mauritius Ravel plerumque habentur compositores impressionistae maximi momenti; compositores autem plerumque per nomen impressionismum non tam exacte describuntur ut pictores olim descripsi sunt. Debussy nomen re vera repudiavit, dicens: "'aliquem varium' facere conor, in effectu realitates: quod fatui 'impressionismum' appellant est terminus qui tam improbe adhibetur quam fieri potest, praesertim ab iudicibus artium."[3]

Ernestus Fanelli genus excogitavisse aliquando postulatur, quamquam eius opera raro ante 1912 peracta sunt.[4] Alii compositores ab impressionismo moti fuerunt Isaac Albéniz, Ioannes Alden Carpenter, Fridericus Delius, Paulus Dukas, Emmanuel de Falla, Carolus Tomlinson Griffes, et Otorinus Respighi.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Roger Kamien, Music: An Appreciation (Novi Eboraci: McGraw-Hill, 1976), ISBN 0070332665.
  2. Roger Kamien, Music: An Appreciation, ed. 8a (Novi Eboraci: McGraw-Hill, 2004), 412. ISBN 0072844841.
  3. Shengdar Tasi, Impressionistic Influences in the Music of Claude Debussy.
  4. Ernest Fanelli Adriano (1860-1917), Symphonic Pictures, Marco Polo, pp. 1–4.
  5. Impressionism, in Music (Ed. 6a. ed.). Novi Eboraci: Columbia University Press .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fleury, Michel. 1999. L'Impressionnisme et la Musique. Lutetiae: Fayard.
  • Machlis, Joseph, et Kristine Forney. 1995. The Enjoyment of Music. Ed. 7a. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0393966437.
  • Palmer, Christopher. 1973. Impressionism in Music. Londinii: Hutchinson; Novo Eboraci: Charles Scribner’s Sons.
  • Pasler, Jann. 2001. Impressionism. In The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, ed. Stanley Sadie et Ioanne Tyrrell. Londinii: Macmillan.
  • Sabatier, F. 1995. Miroirs de la musique, XIXe-XXe siècles. 2 vol. Lutetiae: Fayard.
  • Thompson, Oscar. 1937. Debussy, Man and Artist. Novi Eboraci: Dodd, Mead & Company.