Neoclassicismus (musica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Neoclassicismus in musica fuit inclinatio per saeculum vicensimum, praecipue inter bella orbis terrarum, in qua compositores ad praecepta aesthetica cum "classicismo," notione late definita, consociata redire conabantur, cuius elementa praecipua erant ordo, status libratus, claritas, parsimonia, et moderatio animi motus. Neoclassicismus post fervorem experimentalem per primos viginti annos saeculi vicensimi fuit emotionalismo? effrenato structurisque informibus Romanticismi posterioris responsum et provocatio. Declarari coepit impulsus neoclassicus in usu imminutarum copiarum perfungentium, in vi rhythmi et texturae contrapunctalis, harmoniis tonalibus retractatis vel pansis, emphasi musicae absolutae (contra musicam programmaticam Aetatis Romanticae), et aliis proprietatibus. Quod attinet ad formam et rationem thematicam, musica neoclassica saepe a musica saeculi duodevicensimi excitata est, quamquam normae incitantes fuit res tam saepe Aetatis Barocae et adeo priorum aetatum quam Aetatis Classicae; qua pro causa, musica diserte ex Baroca excitata aliquando musica neobaroca appellatur. Neoclassicismus habuit duo distincta evolutionis itinera geographica: Francicum, partim ex momento Erici Satie procedens et ab Inguaro Strawiński repraesentatum, ac Germanicum, ex Obiectivismo Novo Ferruccii Busoni procedens et a Paulo Hindemith repraesentatum. Neoclassicismus in musica omnino fuit cursus aestheticus, non motus bene constitutus; etiam multi compositores raro "neoclassicistae" habiti elementa huius generis absorbuerunt.

Homines et opera[recensere | fontem recensere]

Quamquam vocabulum neoclassicismus ad motum in musica saeculi vicensimi spectat, erant praecursores magni momenti saeculo undevicensimo. In rebus sicut À la Chapelle Sixtine Francisci Liszt (1862), Holberg Suite? Eduardi Grieg (1884), divertissement in opera Pique Dame Petri Čajkovskij (1890), Piano Suite in Genere Vetere Georgii Enescu 1897), et Concerto in Genere Vetere Maximi Reger (1912), compositores "eorum musicam vestimentis veteribus vestiverunt ut subridentem vel in cogitatione defixam temporum praeteritorum simulationem generarent."[1]

Symphonia 1 Sergii Prokofiev (1917) praecursor neoclassicismi aliquando appellatur (Whittall 1980), sed Prokofiev ipse credidit eius compositionem fuisse "phasem transientem,"[2] quonian neoclassicismum Strawińskianum ante decennium 193 "principalem eius musicae cursum factum esse."[3]

Primus Inguari Strawiński conatus neoclassicus annis 19191920 coepit, cum balletam Pulcinellam componeret, themata utens quae credidit a Ioanne Baptistae Pergolesi composita erant. Exempla posteriora sunt Octetus pro ventis, Concerto Dumbarton Oaks, Concerto in D, Symphonia Psalmarum, Symphonia in C, Symphonia in Movimentis Tribus, opera-oratorium Oedipus Rex, et balletae Apollo et Orpheus, in quibus neoclassicismus naturam plane Graeciam classicam adquisivit. Neoclassicismus Strawińskianus fastigium habuit in opera The Rake's Progress, libello Anglice a Wystano Hugone Auden et Chester Kallman confecto (Walsh 2001: §8), atque a certis compositoribus Francicis ascitus est, inter quos Dario Milhaud, Francisco Poulenc, Arthuro Honegger, et Bohuslaus Martinu, qui concerto grosso, formam Barocam in suis operibus ad vitam revocavit.

Alii compositores neoclassici[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "dressed up their music in old clothes in order to create a smiling or pensive evocation of the past" (Albright 2004: 276).
  2. Anglice: "passing phase."
  3. Anglice: "[was] becoming the basic line of his music" (Prokofiev 1991, 273).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albright, Daniel. 2004. Modernism and Music: An Anthology of Sources. Chicago: University of Chicago Press. ISBN 0-226-01267-0.
  • Busoni, Ferruccio. 1957. The Essence of Music, and Other Papers, translated by Rosamond Ley. London: Rockliff.
  • Keillor, John. 2009. Variations for Orchestra, Op. 31. Allmusic.com.
  • Lanza, Andrea. 2008. An Outline of Italian Instrumental Music in the 20th Century. Sonus: A Journal of Investigations into Global Musical Possibilities 29(1):1–21. ISSN 0739-229X.
  • Prokofiev, Sergey. 1991. Short Autobiography, conv. Rose Prokofieva, retractatus et emendatus a David Mather. In Soviet Diary 1927 and Other Writings. Londinii: Faber and Faber. ISBN 0-571-16158-8.
  • Rosen, Charles. 1975. Arnold Schoenberg. Modern Masters. Novi Eboraci: Viking Press. ISBN 0-670-13316-7 (cloth) ISBN 0-670-01986-0 (pbk). Editio UK, nomine Schoenberg. Londinii: Boyars; Glasvegiae: W. Collins. ISBN 0-7145-2566-9. Reimpressio chartularia, Princetoniae: Princeton University Press, 1981. ISBN 0-691-02706-4.
  • Samson, Jim. 1977. Music in Transition: A Study of Tonal Expansion and Atonality, 1900–1920. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-02193-9.
  • Stravinsky, Igor. 1970. Poetics of Music in the Form of Six Lessons. Charles Eliot Norton Lectures, 1939–1940 habitae, Harvard College, 1942. Conversus ab Arthur Knodell et Ingolf Dahl, praefatio Georgii Seferis. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-67855-9.
  • Walsh, Stephen. 2001. Stravinsky, Igor. In The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan.
  • Whittall, Arnold. 1980. Neo-classicism. In The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan.
  • Whittall, Arnold. 2001. Neo-classicism. In The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, ed. Stanley Sadie et John Tyrrell. Londinii: Macmillan.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg