Claudius Debussy
E Vicipaedia
Claudius Achilles Debussy (natus apud Sanctum Germanum in Laya die 22 Augusti 1862; mortuus Parisiis die 25 Martii 1918) fuit compositor et clavilista Francicus. Magni momenti compositor 'impressionistarum' cum Mauritio Ravele et Hispano Isaac Albéniz habetur.
Opera Biographiaque [recensere]
Quamvis Claudius clavilista optimus esset, ab eruditoribus eius discipulus truculens et pererrans habebatur non melior quam ut ei Praemium Conservatorii Parisiensis tribueretur. Anno 1890 scripsit '2 Arabesques' (Carmina in More Arabico), duo opera bella quorum 'Arabesque in E' clarissimum est. Alia opera clarissima sunt:
- Prelude a l'après-midi d'un faune (Praeludium de postmeridie fauni cuiusdam apud carmen Stephani Mallarmé)
- Rêverie (Somnium)
- La Mer (Mare)
- Etudes (Studia)
- Images (Imagines)
Habuit filiam, Claudiam Emmam 'ChouChou' Debussy, quae tantum duos annos post Claudium periit.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudium Debussy spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |