Ioannes Brahms

E Vicipaedia
(Redirectum de Iohannes Brahms)
Salire ad: navigationem, quaerere
Brahms anno 1853.
Brahms senex.

Ioannes Brahms (natus Johannes Brahms Hamburgi die 7 Maii 1833; mortuus Vindobonae die 3 Aprilis 1897) fuit compositor et clavilista Germanicus, unus ex principalibus motus Romantici musicis. Multum suae vitae professionalis Vindobonae degit, ubi dux erat culturae musicae. Ipse vivus auctoritatem populique favorem habebat. Secundum dictum Hans von Bülow conductoris saeculi undevicensimi, Brahms, una cum Ioanne Sebastiano Bach et Ludovico van Beethoven, aliquando ut unus ex Trium B disponitur. Suae quattuor symphoniae et multa exempla musicae cameralis inter gloriosa illorum generum opera a musicologis aliisque habentur.

Brahms fuit discipulus Roberti Schumann, et erat huic et eius uxori Clarae amicus. Roberto interito, illa multos annos manebat amica Iohannis, donec ipsa interiit, anno 1896.

Brahms cancere vel iecuris vel pancreatis Vindobonae mortuo, corpus in Mediis Sepulcris Vindobonae humatum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Brahms spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png