Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Adam

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adam et Evam pinxit Albertus Durer Noricus, anno 1507.

Adam[1] fuit vir in Terra primus, ut referunt Biblia Sacra. Uxor Adae fuit Eva.

Deus promiserat eum cum muliere sua aeterne in terra vivere posse, nisi peccavissent. Cum fructum arboris vetitae, ligni scientiae boni et mali, cenarent, mortalitas vitam suam iniit.

Adam et Eva primum in paradiso in Eden vixerunt. Postquam peccaverant, fugati sunt, et non iam locum illud intrare licuit.

Iesus Christus interdum Adam secundus nominatur.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  • Ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes. Maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae. (Gen. 1:17)
  • In sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Gen. 1:19)
  • Quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur. (Epistula I ad Corinthios 15:21–22; Vulgata)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Adam", gen. sg. "Adae": Liber Genesis 2.19-20 (versio Vulgata)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]