Menelaus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Menelaus (discretiva)

Menelaus et Paris pugnant (Il. 3.340-394)

Menelaus (in graeco antiquo Μενέλαος / Mené-laos, potestas populi) est unus virorum graecorum belli Troiani et rex Spartae. Filius Atrei, minor frater Agamemnonis, est maritus Helenae, quam Paris abducit ad Troiam. Fuit autem causa expeditionis ducum graecorum qui eam recipiant.

In Iliade Homeri, acceptat bellofinem ponere certamine cum Paridi et eum interfecisset si hic non servatus esset a Venere.

Menelaus Patrocli corpus ad Achillem portat (Il. 17.1ff)

Menelaus adest in pugna circum corpus Patrocli, sed saepe obscuratus est ab Agamemnone, duce exercitus graeci.

Denuo apparet in Odyssea Homeri, vivens Spartae. Reconciliatus cum Helena, accepit filium Ulyssis, Telemachum. Spartam rediit cum Orestus interfecit Clytaemnestram Aegisthumque.

Est persona etiam plurium tragoediarum, inter quas Andromache, Iphigenia Aulidensis, Orestes, Troades Euripidis, Aiax Sophoclis.