Malo malo malo malo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Malo malo malo malo est sententia scripta Latine quidem iocosa, quae valet similiter ac Buffalo buffalo Buffalo buffalo buffalo buffalo Buffalo buffalo. Bene monstrat condicionem linguae Latinae, et quoque sane omnium linguarum inflectarum, qua verba, quorum formae nominativae dissimiles sunt, inflecta eadem videntur.

Compositio[recensere | fontem recensere]

Mālō1 mālō2 malō3 mālō4.

  1. Mā , malle, malui;
  2. mālus, ~i, m.; trabs quae navis vela sustinet
  3. malus; adiectivum masculini generis
  4. mālus, ~i, m.; arbor quae mala parit

Partes multae per ellipsin omittuntur. Sententia plena esset:

(Ego) mālō (in) mālō (esse) (quam) (esse) (vir) malus (in) mālo.

Scilicet adiectiva addi possunt, unde legere possimus:

Mālō (mālō malō) (malō malō) (mālō malā)