Proteinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quattuor structurae proteinorum: structura primaria, secundaria (vel lamina vel helix), tertiaria, quaternaria.

Proteinum[1] vel polypeptidum est quodlibet ex permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.

Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.

      H     O  H   R'   O
      |    //  |   |   //
H3N - C -  C - N - C - C - O + H2O        
      |            |
      R            H

Proteina in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessaria sunt proteina vitae. Varietas proteinorum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet.

De origine nominis[recensere | fontem recensere]

Proteinum est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e. πρωτεῖος 'primarius', huic vocabulo subesse.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  2. Bulletin des sciences physiques en Néerlande 1838: 111.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg