Latinitas bona

Geoponica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Geoponica (discretiva)

Geoponica est collectaneum de re rustica Graece scriptum saec. 10 p. C. n. Constantinopoli, imperatori Byzantino Constantino VII Porphyrogenito dicatum, ex opere deperdito Cassiani Bassi saec. 6 p. C. n. sumptum. Textus Graecus in pluribus libris manuscriptis exstat; in nonnullis eorum collectaneum omne Cassiano Basso adscriptum est.

Continentur[recensere | fontem recensere]

  1. Caeli regiones; astronomia
  2. Agricultura in universo; tritici genera
  3. Opera mensium
  4. Vineam serere; vitis insitio, inoculatio
  5. Vineam laborare, stercorare
  6. Vinum facere; mustum conservare
  7. Vinorum species conficere, mutare, medere
  8. Conditum, mulsum, acetum conficere
  9. Oleam propagare, laborare; oleum facere
  10. Horticultura in universo; pomarium serere
  11. Aromatica et flora serere
  12. Olera serere
  13. Animalia insectaque nocentia arcere
  14. Aves alere et saginare
  15. Apicultura
  16. Equos, asinos, camelos alere
  17. Bos pascere
  18. Oves pascere
  19. Canes, lepora, porcos alere; salsamenta conficere
  20. Pisces alere; liquamen conficere

In Geoponicis sunt multa praecepta aut "recepta" ciborum praeparandorum:

Fontes Geoponicorum[recensere | fontem recensere]

Tres manuscripti, quorum unus in Bibliotheca Laurentiana servatus est, in titulis notant nomina auctorum antiquorum de quibus capitula Geoponicorum extracta sunt; eruditi dubitant an haec nomina fiduciam meritant necne. In praefatione libri 1, in duos manuscriptos servata, index fontium inserta est: Florentinus, Vindanionius Anatolius Berytius, Diophanes, Leontius, Tarentinus, Paradoxa Africani, Pamphilus, Varro,[1] Fronto, Paxamus, Damegeron, Didymus, Sotion, Quintilii fratres, una cum operibus de agricultura Democrito, Apuleio, Zoroastro tributis. Etiam alii auctores citantur in titulis et marginibus: Aratus,[2] Apsyrtus, Cassianus,[3] Dionysius, Hierocles, Pelagonius,[4] Philostratus, Ptolemaeus,[5] Theomnestus. In ipso textu citantur et Aristoteles,[6] Asclepius et Manetho,[7] Hesiodus,[8] Hippocrates,[9] Homerus,[10] Iuba rex,[11] Nestor Larandensis, Oppianus Corycius,[12] Plato,[13] Plutarchus,[14] Theophrastus,[15] Vergilius.[16] De fabis praecepta Amphiarai, Orphei et Pythagorae citantur.[17]

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Burgundio Pisanus anno 1137 Constantinopoli translationem Latinam librorum 6, 7, 8 conscripsit sub appellatione Libri de vendemiis.

Medio saeculo XVI, libris Geoponicon nuper reipublicae eruditae patentibus, multae editiones versionesque proderunt in Italia, Germania, Francia, Hispania. Primus omnium Ianus Cornarius versionem Latinam Venetiis edidit anno 1538; fere eodem tempore Iohannes Alexander Brassicanus editionem Graecam principem anno 1539 Basileae divulgavit. Liber manu scriptus e quo Brassicanus hanc editionem confecit postea ad Ioannem Oporinum pervenit, deinde ad Ioannem Sambucum, ultimo in Bibliothecam Caesaream hodie Nationalem apud Vindobonenses.

Mox annis 1542 et 1543 editae sunt versiones duo Italicae (auctoribus Nicolao Vitelli et Petro Lauro,[18] una Francogallica (auctore Antonio Petro), necnon altera Latina (sed octo librorum tantum) ab Andrea a Lacuna confecta. Anno 1551 Michael Herrius versionem Theodiscam sub titulo Der Feldbaw confecit. Postea anno 1804 versionem Anglicam divulgavit Thomas Owen, anno 1812 epitomen Francogallicum Carolus Ambrosius de Caffarelli du Falga. Saeculo XX versiones Hispanicam et Russicam prodierunt.

Editiones textus Graeci recentiores a Petro Needham (anno 1704), Io. Nicolao Niclas (anno (1780) et Henrico Beckh (anno 1895) paratae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geoponica 1.1, 2.1, 2.23, 2.49, 3, 5.17.9, 5.41, 6.9, 7.21, 8.33, 9.13, 10.81, 12.16, 12.39, 14.19, 15.2, 17.10, 19.1. Vide R. H. Rodgers, "Varro and Virgil in the Geoponica" in Greek, Roman and Byzantine Studies vol. 19 (1978) pp. 277–85.
  2. Geoponica 1.2-4.
  3. Geoponica 5.6, 5.36; cf. praefationes librorum 7, 8, 9.
  4. Geoponica 16.2, 16.17.
  5. Geoponica 1.13.
  6. Geoponica 3.3.4, 13.16.3, 14.26, 15.1, 15.9.
  7. Geoponica 20.6.
  8. Geoponica 7.6.
  9. Geoponica 16.20.
  10. Geoponica 7.31, 10.87, 11.13.
  11. Geoponica 15.2.21.
  12. Geoponica 20.2.
  13. Geoponica 15.1, 16.2.
  14. Geoponica 13.9, 15.1.
  15. Geoponica 3.3, 3.4, 15.1.
  16. Geoponica 2.14.3, 2.18.12.
  17. Geoponica 2.35.6-8.
  18. Secundum Ritam Giudici p. 122 haec versio iam anno 1533 Venetiis divulgata est; sed re vera editionem 1554 describit, vide p. 457.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Textus et versiones
  • 1538 Constantini Cæsaris selectarum præceptionum de agricultura libri viginti, Iano Cornario medico physico interprete. Venetiis: apud Iacob de Burgofrancho 1538; Basileae 1538, 1539, 1540; Lugduni 1541; Cassii Dionysii Uticensis de agricultura libri XX, desyderati diu et falso hactenus Constantino Caes. adscripti, Lugduni 1543; Geoponicon libri XX. qui à nonnullis Dionysio Uticensi, ab aliis Constantino Magno imperatore attribuuntur, Lugduni 1658. textus editionis 1541 textus editionis 1543 (Latine)
  • 1539 Γεωπονικά: De re rustica selectorum libri xx Graeci, Constantino quidem Caesari nuncupati a Iohanne Alexandro Brassicano edita; item, Aristotelis de plantis libri. Basileae 1539. Descriptio huius libri (Graece)
  • 1542 Constantino Cesare de li scelti et utilissimi documenti de l’agricoltura, nuouamente dal latino in uolgare tradotto per M. Nicolo Vitelli. Venetiis: apud Ioannem Baptistam de Burgofrancho, 1542; per Bartholomeo detto l'Imperatore, 1554. (Italiane)
  • 1542 De noteuoli et utilissimi ammaestramenti dell'agricoltura, di greco in volgare novamente tradotto, per Pietro Lauro modonese. Venetiis 1542, 1549. (Italiane)
  • 1543 Les XX livres de Constantin Cesar, ausquelz sont traictez les bons enseignemens d’agriculture tr. Anthoine Pierre. Poitiers [Pictaviae] 1543, 1545; Parisiis 1550; Lugduni 1557. textus librorum 6-8 (Francogallice)
  • 1543 Ex commentariis Geoponicis, siue De re rustica, olim Diuo Constantino Caesari adscriptis, octo ultimi libri. Coloniae 1543. [Versio Andreae a Lacuna] textus (Latine)
  • 1551 Geoponica: Der Feldbaw, oder das Buch von der Feldarbeyt, vor tausent Jaren von dem christlichen Keyser Constantino IIII. inn griechischer spraach beschriben, vnnd durch D. Michael Herren verdolmetscht. Strassburg [Argentorati] 1551; 3a ed. 1566. (Theodisce)
  • 1704 Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore ed. Petrus Needham. Cantabrigiae 1704. (Graece, Latine)
  • 1781 Γεωπονικά: Geoponicorum sice De re rustica libri XX Cassiano Basso, scholastico, collectore; antea Constantino Porphyrogenneto a quibusdam adscripti; Graece et Latine post Petri Needhami curas ad mss. fidem denuo recensi et illustrati ab Io. Nicolao Niclas. 4 voll. Lipsiae: ex officina Breitkopfia, 1781. Textus voll. 1-2 (Graece, Latine)
  • 1804 Γεωπονικά: Agricultural Pursuits; translated from the Greek by the Rev. T. Owen. Londinii 1804-1805. 2 voll. (Anglice) Textus; alibi
  • 1812 "Abrégé des Geoponiques, extrait d'un ouvrage grec, fait sur l'édition donnée par Jean-Nicolas Niclas, à Leipzig, en 1781 par un amateur" [i.e. Carolus Ambrosius de Caffarelli du Falga ] in Mémoires de la Société d'Agriculture du Département de la Seine vol. 13 (1812); separatim Lutetiae: Huzard, 1812 (Francogallice)
  • 1895 Geoponica sive Cassiani Bassi scholastici de re rustica eclogae ed. Henricus Beckh. Lipsiae (Bibliotheca Teubneriana) 1895; Stutgardiae 1994. ISBN 3-598-71387-8. (Graece) Textus apud archive.org
  • 1960 Geoponiki interpr. E. E. Lipshits'. Moscoviae 1960. (Russice)
  • 1998 Geopónica, o, Extracto de agricultura de Casiano Baso / traducción y comentarios de María José Meana, José Ignacio Cubero, Pedro Sáez. Matriti 1998. ISBN 84-7498-462-9 (Hispanice)
  • 2011 Geoponika: Farm Work interpr. Andrew Dalby. Totenais 2011. ISBN 9781903018699 (Anglice)
Bibliographica
Philologica et critica
  • Anton Barariski, "Die Hippiatrica und Geoponica" in Oesterreichische Vierteljahrsschrift für wissenschaftliche Veterinärkunde vol. 64 (1885) pp. 173-183 (vide et eiusdem auctoris Geschichte der Thierzucht und Thiermedicin im Alterthum pp. 231-245)
  • Henricus Beckh, De Geoponicorum codicibus manuscriptis (Dissertatio inauguralis facultatis philosophicae Universitatis Erlangensis). Erlangae, typis Jungii et filii, 1886 citatio et in Acta seminarii philologici Erlangensis vol. 4
  • Angelo Alvares Carrara, "Geoponica and Nabataean Agriculture: a new approach into their sources and authorship" in Arabic Science and Philosophy vol.16 (2006) pp. 103-132.
  • Eugen Fehrle, Zur Geschichte der griechischen Geoponica. Lipsiae: Teubner, 1913.
  • Eugen Fehrle, Richtlinien zur Textgestaltung der griechischen Geoponica. Heidelberg 1920.
  • Wilhelm Gemoll, Untersuchungen über die Quellen, der Verfasser und die Abfassungszeit der Geoponica. Berolini: S. Calvary, 1883.
  • Stella Georgoudi, Des Chevaux et Des Boeufs dans Le Monde Grec: Réalités et représentations animalières à partir des livres XVI et XVII des Géoponiques. Lutetiae, 1990
  • John A. C. Greppin, "The Armenian and the Greek Geoponica" in Byzantion vol. 57 (1987) pp. 46-55.
  • J. Koder, Gemüse in Byzanz: Die Versorgung Konstantinopels mit Frischgemüse im Lichte der Geoponika. Vindobonae 1993.
  • Anne McCabe, A Byzantine Encyclopaedia of Horse Medicine: the sources, compilation, and transmission of the "Hippiatrica". Oxonii: Oxford University Press, 2007. ISBN 978-0-19-927755-1
  • E. Oder, "Beiträge zur Geschichte der Landwirthschaft bei den Griechen" in Rheinisches Museum vol. 45 (1890) pp. 58-98, 202-22, vol. 48 (1893) pp. 1-40.
  • R. H. Rodgers, "Kêpopoiïa: Garden-Making and Garden Culture in the Greek Geoponica" in Byzantine Garden Culture ed. A. Littlewood et al. (Washington, 2002), 159-175.
  • J. L. Teall, "The Byzantine agricultural tradition" in Dumbarton Oaks papers vol. 25 (1971) pp. 35-59.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]