Pamphilus Alexandrinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pamphilus Alexandrinus fuit grammaticus saeculi 1 exeunte, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Suda Pamphilum sic describit:

"Pamphilus, Alexandrinus, grammaticus Aristarcheus, scripsit:
  • Herbarum imagines ordine alphabetico
  • De re rustica libri 3
  • In Nicandri loca non explicata; et ea quae vocantur Ophiaca
  • De pictura et pictoribus illustribus
  • Pratum (variarum glossarum aut dictionum libri 95, ab Ε littera usque ad Ω (nam ab A usque ad Δ Zopyrion conscripserat)
  • Artem grammaticam
  • Artem criticam
et alia plurima grammatica."[1]

In Geoponicis citatur et liber Physicorum (Φυσικῶν) sic:

"Pamphilus autem in libro Φυσικῶν ait quod equi luporum vestigiis insistentes obtorpent crura."[2]

Opus Pratum (Λειμών) fortasse idem fuit ac De nominibus et verbis (Περὶ ὀνομάτων καὶ γλωσσῶν) ab Athenaeo nominatim laudatum[3] alibique sine nomine citatum.[4] Principe Hadriano Lucius Iulius Vestinus epitomen huius operis confecit. Opus autem de locis Nicandreis semel ab Athenaeo citatur sine nomine Pamphili.[5]

Librum Pamphili De plantis (Περὶ βοτανῶν) sic Galenus describit:

"Nam et Pamphilus eum in modum tractatum de herbis composuit; verum is ad fabulas aniles versus est simulque praestigias quasdam Aegyptias deliras, iunctis nonnullis incantationibus quas, cum herbas colligunt, admurmurant. Et sane utitur iis ad amuleta et incantationes non solum superstitiosas et a medicina alienas sed etiam falsas universas ... Verum Pamphilo, sicut et plerisque aliis, otium fortasse supererat inutiles fabulas libris intexere."[6]

Exstant in Hippiatricis et in libris Geoponicorum Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta ex opere De plantis dempta:

  • Geoponica 2.20: quo deprehendatur an sata symmetriam habeant.
  • Geoponica 5.23: de putatione.
  • Geoponica 7.20: vini odorati et dulcis conficiendi ratio.
  • Geoponica 10.39: de plantatione damascenorum.
  • Geoponica 10.86: quomodo ex locis longe distantibus apportata semina plantae fiant.
  • Geoponica 13.15: ad pulices domesticos.
  • Geoponica 14.14: ne gallinae abortiant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suda s.v. Pamphilos (versio Latina P. Needhami, 1704)
  2. Geoponica 15.1 (versio Latina P. Needhami, 1704)
  3. Athenaeus, Deipnosophistae 360b, 387d, 650e, 677b
  4. Athenaeus, Deipnosophistae 52f, 53b, 62d, 69d, 77a, 82d-e, 85c, 89d, 121b, 171b, 315a, 326e, 470d, 471c, 472e, 475c, 475d, 478c, 479a, 487b, 487c, 494f, 495a, 496a, 502b, 572e, 642e, 645c, 653b, 678a, 783a
  5. Athenaeus, Deipnosophistae 681b
  6. Galenus (versio Latina G. Goudani, 1538)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Oskar Dreyer, "Pamphilos. 3" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Anne McCabe, A Byzantine Encyclopaedia of Horse Medicine: the sources, compilation, and transmission of the "Hippiatrica". Oxonii: Oxford University Press, 2007. ISBN 978-0-19-927755-1
  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xiv-xv
  • C. Wendel in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 18 pars 2 coll. 336-349