Fronto (scriptor de re rustica)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Fronto fuit scriptor de re rustica, nomine Romanus, fortasse Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta ex opere Frontonis dempta. Petrus Needham in editione Geoponicorum hunc Frontonem cum Frontone Emeseno agnoscit; hoc autem non liquet.

Index fragmentorum[recensere | fontem recensere]

  • Geoponica 5.15: quod genera vitium mixta plantare non oporteat, et maxime albas cum nigris uvis (Frontonis secundum quosdam libros manuscriptos, Florentini secundum alios).
  • Geoponica 7.12: quomodo praevenire liceat, et non permittere ut vina acescant, sed durabilia sint.
  • Geoponica 7.22: quomodo vinum limpidum facias.
  • Geoponica 12.10: quid commode iuxta olera seratur.
  • Geoponica 19.2: de canibus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) p. xi


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.