Carolus Ambrosius de Caffarelli du Falga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus Ambrosius de Caffarelli du Falga (Charles Ambroise de Caffarelli du Falga; natus die 15 Ianuarii 1758; mortuus die 6 Novembris 1826) fuit canonicus ecclesiae Catholicae, praefectus et rerum rusticarum amator.

Carolus Ambrosius, filius Petri Maximiliani Francisci de Caffarelli, natus est in castello Falga (hodie praefecturae Garumnae Superioris). Sub regno fuit canonicus in ecclesia Tulli Leucorum; tempore Rerum Novarum incarceratus est. Sed frater maior natu Maximilianus de Caffarelli du Falga, qui militaris fuerat duce Napoleone, proelio anno 1799 interfectus fratres suos imperatori ipso commendavit; qui iam die 2 Martii 1800 Carolum Ambrosium de Caffarelli du Falga praefecturae Ardescae praeposuit, mox die 2 Novembris 1801 Calvis Dorsis. Tandem die 12 Februarii 1810 praefecturae Albae praepositus est; sed imperio Francico deficiente, inimicis urbem Trecarum obsidentibus, Caffarelli vel rapidius a praefectura discedens vel tardius in ea regrediens ab imperatore destitutus est die 24 Februarii 1814.[1] Rege Ludovicus XVIII restituto, Caffarelli, vestimentis canonicis rursus indutis, delegatus fuit continuatim in Consilium Generale praefecturae Garumnae Superioris usque ad mortem.

Auctor fuit anonymus versionis abbreviatae Francogallicae librorum Geoponicorum, cuius editione Graecolatina a Io. Nicolao Niclasio facta usus est. Haec versio (par un amateur) in serie symbolarum Societatis Agriculturalis Praefecturae Sequanae edidit. Editionis ab eadem societate paratae operis de re rustica Olivarii de Serres, Théâtre d'agriculture, Caffarelli fuit fautor; eiusdem scriptoris monumentum in pago natali (praefecturae recentioris Ardescae) erigere iussit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1800 Mémoire sur les perceptions à vie. Lutetiae, anno 9 [1800]
  • 1812 "Abrégé des Geoponiques, extrait d'un ouvrage grec, fait sur l'édition donnée par Jean-Nicolas Niclas, à Leipzig, en 1781, par un amateur" in Mémoires de la Société d'Agriculture du Département de la Seine vol. 13 (1812); separatim Lutetiae: Huzard, 1812

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Considérant que le préfet du département de l'Aube a quitté le territoire de son département, et notamment l'arrondissement de Nogent, lorsque nos troupes l'occupaient encore; que depuis il ne s'est pas mis en mesure de venir reprendre ses fonctions au moment de l'évacuation de son département par l'ennemi, nous avons décrété et décrétons ce qui suit : Le baron Caffarelli, préfet du département de l'Aube, est destitué." Bulletin des Lois (1814 trimestris i) [1]