Garum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Officina gari faciendi apud Baelonem Claudiam (Hispania).
Opus musivum in villa Auli Umbricii Scauri in ruderibus urbis Pompeiorum inventum, in quo legitur: G(ari) F(los) SCAM(bri) SCAURI.
Amphorae ad garum servandum inventae Pompeiis.

Garum[1] est liquamen, condimentum cibis destinatum quod maxime in usu erat temporibus antiquis apud Romanos. Factum garum est ex panticibus piscium mixtis cum sale in proportione 8:1.

Pisces quibus garum fabricabatur erant communiter scombri, mulli vel thunni, qui ad salsamenta facienda contriti erant. Mixtura fermentabatur per menses tres et tunc in amphoris recondebatur.

In Occidente usus gari disparuit, sed in Vietnamia et in aliis regionibus Indo-sinae semper utitur, ibi eius nomen est nuoc-mam. Garum enim verisimiliter ex oriente ad imperium Romanum venisse, primum invenitur apud Graecos et postea a Poenis in occidentem importatum est.

Adhuc saeculo VIII garum in usu erat in partibus occidentalibus imperii, nam rege Chilperico II regnante garum extabat ut invenire possumus in glossario Ducange ": "Gari modios triginta". Saeculo XVI° usus gari non omnino disparuit, ita Rondoletus in Libro de Piscibus (1554) scribit: " alii antiquorum more in muria sinunt tabescere, ut garum faciant. E qua optimum et suavissimum garum paratum vidi, apud Gulielmum Pelicerium episcopum Monspeliensem, virum summa laude dignissimum". Anno 1917 vir doctus E. Ehrenbaum invenit liquamen in oris Propontidis antiquo modo comparari, quod piscatores "garos" vocabant.[2]

In libro Pseudo-Apici de Re Coquinaria multum de garo fit mentio. Nonnunquam, vinum, mel vel herbae in garo insunt.

Bibliographica[recensere | fontem recensere]

  • 1917: E. Ehrenbaum, Über die Seefischerei in den Osmanischen Gewässeren, 1917.
  • 1952: Petrus Grimal et Theodorus Monod, "De la vraie nature du garum", in Annales de la Faculté des Lettres de Bordeaux, IVème série, Revue des Études Anciennes, LIV, 1952.
  • 1980: Gaius Licoppe, "De vera natura gari", in commentariis quibus titulus Vox Latina, Saraviponti, tomus 16, fasc. 60, 1980, p.182 ad 183.
  • 1986 : Alanus Divutius (Alanus Van Dievoet), « Carmen Francisci Rabelaesi de garo », in commentariis quibus titulus Melissa, Bruxellis, mense iulio 1986, n°13, p.5.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Axel W Ahlberg, Nils Lundqvist, Gunnar Sörbom. Norstedts latinsk-svenska ordbok. Editio secunda ab anno 2002.
  2. De his testimoniis historicis, legas symbolam Gai Licoppe, "De vera natura gari", in commentariis quibus titulus Vox Latina, Saraviponti, tomus 16, fasc. 60, 1980, p. 183.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad garum spectant.