Latinitas nondum censa

Thomas Owen (1749-1812)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Thomas Owen (natus in insula Mona anno 1749; ibidem mortuus mense Martio anni 1812), filius patris eiusdem nominis, fuit alumnus Collegii Ihesus (et anno 1770 baccalaureatus est) et postea Collegii Reginae (e quo gradum magistri artium Universitatis Oxoniensis anno 1773 nactus est). Diaconus ordinatus est Oxoniae anno 1771, sacerdos die 19 Decembris 1773. Ab anno 1779 usque ad mortem fuit rector ecclesiae Sanctae Mariae apud Upton Scudamore comitatus Wiltoniensis ubi habitavit.

Thomas Owen fuit interpres in lingua Anglica textuum Classicorum de re rustica. Versiones operum Latinorum Varronis, Catonis et Palladii divulgavit et anno 1805 versio operis Graeci cuius titulus est Geoponica. Secundum Donaldson, "The character of these translations has been that of honest performances".

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1800: The three books of M. Terentius Varro concerning agriculture. Oxoniae, 1800. (opus 5s. 6d. venundatum)
  • 1803: M. Porcius Cato concerning agriculture. Londinii: printed for J. White, 1803
  • 1805: Γεωπονικά: Agricultural Pursuits. Londinii: printed for the author and sold by J. White, 1805. 2 voll. (15s. venundatum)
  • 1807: The fourteen books of Palladius Rutilius Taurus Aemilianus on agriculture. Londinii: printed for J. White, 1807 (8s. venundatum)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]