Acetum
Acetum est liquor acidus, factum ex aethanolis fermentatione, quae acidum aceticum facit. Est manu factum et natura. Per ad minimum 50 saecula,[1] homines acetum faciebant ut id adhiberent in rebus culinariis, et medicinis.
Summa acidi in aceto solet stare inter 4 - 8%, saepissime fere 5%, per copiam in aceto edendo, et ad 18% in aceto quod adhibetur ad res in muria condendas.[2] In acetis naturalibus insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici, et aliorum.
Index |
Proprietates [recensere]
Valor pH [recensere]
Aceti pH solet stare inter 2 - 3.5. Aceta, quae ad edendum venduntur, habent valorem pH circum 2.4.
Densitas [recensere]
Aceti densitas est fere 0.96 g/mL. Aceta cum valoribus pH maioribus sunt minori densitate.
Historia [recensere]
Prima productio aceti nobis nota fuit in Aegypto, circa 3000 a.C.n.. Archaeologi vestigia aceti invenerunt in urceis.[1]