Henricus Jasper

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
monumentum Henrici Jasper Brunsvici anno 1951 confectum

Henricus (Theod. Heinrich) Jasper (natus 21 Augusti 1875 vico Dingelbe, nunc pars communis Schellerten, mortuus 19 Februarii 1945 castris carceralibus Bergen-Belsen) vir publicus Rei Publicae Brunsvici et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius conductor fundi magni fuit. Ipse Hildesiae et postea (ab anno 1890) Brunsvici gymnasium frquentabat et maturitatem adeptus est. Deinde Monachii, Lipsiae Berolinique iurisprudentiae studebat. Anno 1900 doctor promotus est et, postquam referendarius fuit, ab anno 1902 Brunsvici causidicus laborabat. Annis 1915 - 1918 Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus interfuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Jasper iam anno 1902 sodalis SPD factus est atque annis 1903 - 1928 decurio urbis Brunsvici fuit. Postquam Ernestus Augustus duc Brunsvici 8 Novembris 1918 abdicavit, factiones SPD, quae pro re publica democratica et USPD Iosepho Oerter duce de principe loco certabant. Anno 1919/1920 Jasper praeses consilii legatorum populi, i.e. praeses ministrorum Rei Publicae Brunsvici erat. Eodem tempore et legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae Berolini fuit. Annis 1919 - 1933 legatus senatus terrae Brunsvici et annis 1922 - 1924 atque 1927 - 1930 iterum praeses ministrorum fuit. Tum praeses legatorum SPD in senatu terrae erat.

Persecutio tempore dictaturae Nazistarum[recensere | fontem recensere]

9 Maii 1933 Theodericus Klagges (NSDAP) praeses ministrorum Brunsvici nominatus est et statim coepit, sodales SPD et KPD insequi. Jasper 17 Martii primo incarceratus et caesus est. Deinde 19 Aprilis iterum captus et in Castra carceralia Dachau apud Monachium tractus est. Ad usque annum 1939 detentus est. Deinde Brunsvicum revertit et in tabulario urbis laborabat. Sed vigiles tecti eum semper observabant. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam 22 Augusti iterum incarceratus est. 19 Februarii 1945 castris carcralibus Bergen-Belsen Typho morbo affectus mortuus est, ut Nazistae praedicabant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]