Ars Christiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ars Christiana est ars sacra ad principia religionis Christianae illustranda vel propaganda confecta. Omnia artis genera argumenta Christiana tractanda complectitur a musica incipiens per artem pingendi sculpendique et architecturam usque ad vasa sacra vestimentaque.

Etsi plurimae congregationes Christianae arte utebantur, pars imagines pias variis de causis abnuit et etiam quibusdam temporibus delevit.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Iconoclastia

.

Sub aspectu historico ars Christiana primo imaginibus prodiit. Tempore iconoclastiae byzantinae iconographia occidentalis ab orientali decessit pictura magis magisque manui artificis concedenda. Saeculo sexto decimo theologi reformati artem, ut putaverunt, non iam Christianam repudiaverunt.

Imagines Iesu et singula vitae passionisque eius saepissime depicta sunt, res gestae Veteris Testamenti in arte plurimarum ecclesiarum quendam locum tenent. Imagines Beatae Mariae Virginis magis in arte Catholica et Orthodoxa inveniuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ars palaeochristiana[recensere | fontem recensere]

Virgo cum puero. Pictura muralis e Catacumbis Romanis oriunda (saec. 4)

Ars Palaeochristiana paene ab origine religionis Christianae repetit. Picturae antiquissimae Christianae adhuc servatae ex Megiddo oriundae sunt (datatae in fere annum 70), sculpturae antiquissimae in sarcophagis saeculi secundi ineuntis inventae sunt. Plurimae picturae palaeochristianae in Catacumbis Romanis repertae sunt, quae bene demonstrant, quomodo depictio Iesu paulatim progressa sit; quae ex saeculo sexto paene immutata permansit. Initio ars Christiana multa arti Romanae populari debet, ubi autem ecclesia Constantino imperatore libertatem nacta est, magnificae basilicae aliaque aedificia magna erecta sunt, quorum opera tessellata servata proprietates artis Christianae adultae testificantur. Traditionem classicam paulatim relinquens ars Christiana habitum minus naturalem, sed hieraticam, hunc mundum quasi transcendentem, recepit, unde ars mediaevalis nata est.

Medium Aevum et ars Byzantina[recensere | fontem recensere]

Magna pars artis post Imperium Romanum delapsum servatae est ars Christiana. Cum structurae politicae corruissent, hierarchia ecclesiastica stabilis permanebat, quod cum ad artificia creanda, tum ad ea servanda magni momenti erat. Diu vis artis Byzantinae in artem occidentalem sentitur, quae autem paulatim viis novis progreditur, quibus artifices magis magisque personam suam exprimant.

In arte Byzantina habitus aestheticus naturalismum ex tempore hellenistico praevalentem demovet. Est stilus hieraticus, magis ad evangelium nuntiandum quam ad res accurate describendas opportunus. Perspectiva realistica, congrugentia aequalitasque, lux colorque negleguntur. Controversia, imagines utrum sint licitae an non, interpretationes secundae legum divinarum tabulae et discrimen iconoclastiae Byzantinae eo ferunt, ut icones ecclesiae Orientalis certis canonibus pareant, qui per saecula paene immutati permanent.

Renascentia et Aevum Novum[recensere | fontem recensere]

Cum Constantinopolis anno 1453 expugnata esset, officinae Byzantinae, quae opera summo artificio confecerant, finem ceperunt. Icones autem – argumentis rationibusque paene mutatis - usque ad hunc diem in terris Orthodoxis pinguntur, maxima ex parte in Russia.

In occidente tempore renascentiae litterarum numerus operum saecularium sive civilium accrevit, sed usque ad Reformationem plurima artificia ecclesiae sive monasteria, clerici nobilesque facienda curaverunt. Reformationis causa ars Christiana publice iussa in terris Protestantibus exstincta et plurima artificia religiosa deleta sunt. Artifices magis exempla oris aut arva pinxerunt, praeterea argumenta ex mythologia classica sumpta.

In terris Catholicis artificia religiosa porro confecta sunt, a saeculo duodevicesimo autem numerus operum a primis artificibus factorum clare decrevit.

Tempus hodiernum[recensere | fontem recensere]

A saeculo undevicesimo historici artis, quid sit ars – etiam ars Christiana - decernunt. Animi iudicium artem Christianam ab artificibus fidelibus faciendam esse (quod in oriente Christiana adhuc viget) in occidente postremum saeculo undevicesimo ineunte ab artificibus Christianis professa est. Vindobonae Romaeque artem Nazarenam, quae est artis genus romanticum-religiosum, condiderunt, ut artem Christianam renovarent antiqua arte Italica Germanicaque imitanda.

Si occasio tulerit etiam artifices saeculares (Gulielmus Adolphus Bouguereau, Eduardus Manet) argumenta Christiana fecerunt, sed raro artifex Christianus (Georgius Rouault, Stanley Spencer) in canonem historiae artis insertus est. Tamen multi artifices hodierni sicut Ericus Gill, Marcus Chagall, Henricus Matisse, Iacobus Epstein, Elizabeth Frink et Graham Sutherland opera notissima pro ecclesiis fecerunt.[1]

Ars Christiana popularis[recensere | fontem recensere]

Vide Imagunculae piae

Res pictae[recensere | fontem recensere]

Inter alias saepe videntur hae:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Exemplum rarum sculpturae mediaevalis Orthodoxae ex Russia oriundae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Grabar, André (1968). Christian iconography, a study of its origins. Princeton University Press. ISBN 0-691-01830-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]