Liber Isaiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Isaias a Michael Angelo picto in Aedicula Sixtina, 1509)

Liber Isaiae est liber Veteris Testamenti. Isaias est cum Ezechiele et Ieremia unus trium maiorum prophetarum. Scriptor huius libri non certus est singulus (id est propheta Isaias) esse. Hodie putantur capitula 40 - 66 a secundo auctore scripta esse. Prophetia Isaiae citat auctor librorum Chronicorum: "Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta" (II Par. 26.22); "Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae" (II Par. 32.32).

Multi loci huius libri inter celebrationes adventi et Christi Natalis leguntur, quia christiani putant profetias Isaiae adventum Christi significare, exempli gratia:

  • 1, 11,12 et 13[1]
  • 7, 14 [2]
  • 9,5 [3]
  • 11 1-7 [4]
  • 45,8 cuius verba in hymno Rorate caeli de super canuntur.
  • servi dolentis, quae dicuntur, carmina. Id sunt quattuor poemata in libro Isaiae quae de servo Yahweh enarrant, qui vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra (53,5). Iudaei putant autem hunc servum populum ipsum Iudaeorum esse.
    • primum carmen 42:1-7;
    • secundum carmen 49:1-6;
    • tertium carmen 50:4-9;
    • quartum carmen 52:13-53:12;

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Qou mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum. holocausta arietum et adipem pinguium et sanguiem vituloram et agnorum et hircorum nolui.
    Cum veneritis ante conspetum meum quis quaesivit haec de manibus vestis ut ambuleretis in atriis meis.
    Ne adferaris ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi.
  2. Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel
  3. Parvulus enim natus est nobis,
    filius datus est nobis;
    et factus est principatus super umerum eius;
    et vocabitur nomen eius
    admirabilis Consiliarius, Deus fortis,
    Pater aeternitatis, Princeps pacis.
  4. Et egredietur virga de stirpe Iesse,
    et flos de radice eius ascendet;
    2 et requiescet super eum spiritus Domini:
    spiritus sapientiae et intellectus,
    spiritus consilii et fortitudinis,
    spiritus scientiae et timoris Domini;
    3 et deliciae eius in timore Domini.
    Non secundum visionem oculorum iudicabit
    neque secundum auditum aurium decernet;
    4 sed iudicabit in iustitia pauperes
    et decernet in aequitate pro mansuetis terrae;
    et percutiet terram virga oris sui
    et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
    5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius,
    et fides cinctorium renum eius.
    6 Habitabit lupus cum agno,
    et pardus cum haedo accubabit;
    vitulus et leo simul saginabuntur,
    et puer parvulus minabit eos.
    7 Vitula et ursus pascentur,
    simul accubabunt catuli eorum;
    et leo sicut bos comedet paleas.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Vetus Testamentum

Gen Ex Lev Num Deut Ios Iud Rut 1Sam 2Sam 1Reg 2Reg 1Par 2Par Esd Neh Tho [1] Iud Est Iob Psa Pro Ec Can Sap Ecc Isa Ier Lam Bar Eze Dan Os Ioel Amos Abd Iona Mic Nah Hab Soph Ag Zac Mal Macc1 Macc2

  1. Libri Tho, Iud, Sap, Ecc, Bar, Macc1 et Macc2 a Catholica Romana et Orthodoxa ecclesiis, sed neque a Iudaeis neque a communitatibus Christianis a Reformatione natis, ut libri canonici agniti sunt.