Ordinarium missae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ordinarium missae sunt illa elementa liturgica, quae in unaquaque missa immutata permanent.

Celebratio missae, sicut omnes ritus, certo ordine (Ordo missae) procedit. Qui in sic dicto Ordinario constitutus est, quod omnes textus immutabiles comprehendit, cum sic dictum Proprium, quod in alium locum relatum est et illa elementa complectitur, quae anno ecclesiastico vertente variantur, semper inserendum sit.

Ex Ordinario quinque elementa Kyrie, Gloria, Credo, Sanctus et Agnus Dei in musica ecclesiastica primas partes tenent: Medio Aevo polyphonia orta a Messe de Nostre Dame Gulielmi de Mascandio (1300-1377) incipiente saepissime hae quinque partes in musicos modos factae sunt, quare etiam in musica Ordinarium vocantur. Quamquam et aliae partes liturgiae in quaque missa immutabiles sunt (Pater noster, acclamationes, formulae benedictionis), non ad Ordinarium pertinent, quod usque ad reformationem liturgicam Concilium Vaticanum Secundum sequentem non erant textus communitatis, sed a solo sacerdote dicebantur.