Iacobus Maior (apostolus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Iacobus Maior)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Iacobus in Codice Calixtino pictus

Iacobus, qui dicitur Maior, fuit apostolus Iesu Christi, frater Sancti Ioannis, filius Zebedaei et testis, cum fratre Sanctoque Petro, praecipuorum Iesu miraculorum. Nomen Maioris distinctionem aetatis significat inter eum et fratrem Iesu, filium Alphaei. Comitatus est Iesum in monte Transfigurationis atque in horto Gethsemani. Primus habetur apostolorum martyrium passus esse, cum anno 44 sub Herode rege occisus esset. Celebratur ab ecclesiis Catholica et Anglica die 25 Iulii; maxime autem colitur Compostellae, in Hispania, ubi ecclesia stat, situs peregrinationum Aevo Medio eius nomini dicatus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Apostoli Duccio di Buoninsegna 017.jpg

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. (Lucas 6:13-16, Vulgata)