Hollandia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Hollandiae in Nederlandia

Hollandia[1] regio in Nederlandia est. Regio in duas provincias divisa est: Hollandia Septentrionalis et Hollandia Australis. Amstelodamum, caput Nederlandiae, locatum est in Hollandia Septentrionali.

Saeculo XVIo et XVIIo Hollandia fuit terra maximi momenti Rei Publicae Coniunctarum Provinciarum vel Nederlandiae quam ob rem Nederlandia saepe Hollandia vocatur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)