Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Psychologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Admirabilia clarissima: oculi vel vultus binos vel vasculum vident.

Psychologia[1] est academica et adhibita disciplina scientifica quae rationes mentis ac morum cognoscit. Psychologia immediatum? spatium intellegendorum individuorum atque globorum habet et statuendis generalibus principiis et investigandis specificis casibus, et secundum multas versiones, ultimo animo intendit societati prodesse. Hoc campo, professionalis factitans aut investigator psychologus nuncupatur, et velut scientificus socialis, moris, aut cognitivus describi potest. Psychologi munera rationum mentis in singulis ac societatibus intellegere conantur, dum etiam physiologicos ac neurobiologicos rationes subiacentes sub quibusdam cognitivis functionibus et moribus investigant.

Littera psi, psychologiae symbolum.

Inter notiones a psychologis investigatas sunt perceptio, cognitio, attentio, motus animi, phaenomenologia, motivatio, rationes cerebri, personalitas, mores, et relationes interpersonales. Variorum generum psychologi etiam inconscium considerant. Psychologi ratione empirica utuntur ad inferendas causales et correlationales relationes inter psychosocialia variabilia. Empiricarum et deductivarum rationum usui addentes, aut dissidentes, aliqui, praesertim clinici et consiliarii psychologi, aliquando symbolica interpretatione et aliis inductivis technicis confidunt. Psychologia scientia media describi potest, quia psychologica inventa investigationi et conspectibus e scientiis socialibus, scientiis naturalibus, medicina, et humanitatibus, tali philosophia, conectuntur.

Donec psychologica gnaritas taxationi psychologicae et valetudinis mentis problematum tractationi adhiberi solet, etiam ad intellegenda et solvenda quaestiones in multis dissimilibus activitatis humanae sphaeris? dirigitur. Plerique psychologi in aliquo therapeutici muneris genere involvuntur, quod clinico, consiliario, scholari ambitu colunt. Multi scientificas investigationes de ampla varietate quaestionum relatarum ad mentales processus moresque faciunt, et usitate in facultatibus psychologiae operantur aut aliis academicis ambitibus (e.g. in scholis medicis et nosocomiis) docent. Aliqui industrialibus organizationalibusque ambitibus aut laborant aliis campis, sicuti humanae vitae cursu ac senescentiā disportibus, valetudine, et mediis, non minus quam forensi investigatione atque aliis aspectibus legalibus.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum psychologia ad verbum 'studium animae' significat, quia ψυχή 'flatum, spiritum, animam' et -λόγος 'studium' aut 'investigationem' significat. Latine vocabulo psychologia primum usus est Marcus Marulo, humanista et Latinista Croatus, in libro Psichiologia de ratione animae humanae saeculo quinto decimo exeunte aut saeculo sexto decimo ineunte. Prima cognita vocabuli psychology Anglice mentio fuit Stephani Blancardi anno 1694 in The Physical Dictionary, ubi verbum ad anatomiam, quae de corpore agitur, et psychologiam, quae de anima agitur, refert.

Historia[recensere | fontem recensere]

Psychologiae studium philosophico in ambitu originem trahit ab antiquis civilizationibus Aegypti, Graeciae, Sinarum, Indiae et Persiae. Historiographi antiquorum Graecorum philosophorum scripta, inter quae Thalis, Platonis et Aristotelis (praesertim tractatus De anima), putant primum significativum corpus locuples in Occidente de psychologica cogitatione. Tam antique quam saeculo quarto a.C.n., Graecus physicus Hippocrates rationem condidit ut morbis mentis physicae, potius quam divinae, naturae erant.

Structuralismus[recensere | fontem recensere]

Gulielmus Wundt (sedens) cum collegis in suo laboratorio psychologico, primo eius generis. Wundt psychologiam instituit ut proprius investigationum scientificarum ramus, a disciplinis philosophia et biologia liber.

Germanus physicus Gulielmus Wundt psychologicam repertionem intra laboratorii ambitum introduxisse creditur. Psychologiae experimentalis pater appellatus, primum laboratorium psychologicum in Alma Matre Lipsiensi anno 1879 condidit. Animum attendit ad rumpendos rationes mentis in basicissima? elementa, partim incitatus analogiā cum recentibus profectibus in chemia et eius prospera investigatione de elementis ac materiae structura. Quamquam ipse Wundt structuralista non erat, eius discipulus Eduardus Titchener, celeber homo in primaeva Civitatum Foederatarum psychologia, structuralista cogitator erat, oppositus functionalisticis appropinquationibus.

Functionalismus[recensere | fontem recensere]

Psychologus functionalista Ioannes Dewey.

Functionalismus formatus est velut reactio contra structuralisticae cognitionis scholae rationes et valde affectus est opere Gulielmi James, philosophi, scientifici et psychologi Americani. Qui ut psychologia practicum valorem habere deberet et ut psychologi quomodo mens operari hominum beneficio posset invenire deberent sentivit. In cuius libro Principia Psychologiae, anno 1890 edito, quaestionum multis fundamenta peperit quas psychologi secutis annis explorarent. Inter functionalistas cogitatores Ioannes Dewey et Herveus Carr numerantur.

Alii saeculi undevicensimi contributores huic campo sunt Germanus psychologus Hermannus Ebbinghaus, antecessor in experimentali memoriae studio, qui quantitativa exemplaria actus discendi et oblivionis in Universitate Berolinensi evolvit; et Russo-Sovieticus physiologus Ioannes Pavlov, qui in canibus processum discendi postea coërcitionem classicam nuncupatum invenit atque hominibus eum adhibuit.

Ineunte decennio 196, technicae experimentales antea a Gulielmo Wundt, Gulielmo James, Hermanno Ebbinghaus et aliis positae reiteratae sunt, quia psychologia experimentalis magis magisque cognitivista, scilicet in informatione ac tractatione versata, facta est, et, denique, partem amplioris scientiae cognitivae constituit. Primis annis, haec evolutio revolutionaria visa est, quia non solum respondebat sed reegit in cogitationis nixus, inclusis psychodynamica et moratismo, qui praeterea evoluti erant.

Psychoanalysis[recensere | fontem recensere]

Psychoanalystae septem anno 1922 picti. Sedentes a sinistrā Sigismundus Freud, Alexander Ferenczi, Ioannes Sachs; stantes, Otto Rank, Carolus Abraham, Max Eitingon, Ernestus Jones.

E decennio 190, Sigmundus Freud Austriacus medicus psychoanalysin excogitavit, quae rationem investigandae mentis et interpretandae experientiae, systematizatam collectionem theoriae de moribus et psychotherapiae formam psychologicum ac commotionalem angorem, apprime inconscium conflictum, tractantem comprehendebat. Sigmundi Freud theoria psychoanalytica magnopere in interpretatoriis methodis, introspectione et observationibus clinicis fundata est. Notissima facta est, magnopere quia themata talem sexualitatem, repressionem, et inconscium velut generales psychologicae evolutionis aspectus attingit. Quae magnopere themata silenda illo tempore considerata sunt, et quibus Sigmundus Freud catalytrum? praebuit ut aperte in perurbana societate dissererentur. Clinice, Freud ad innovandam associationis liberae rationem et ad creandum oniromantiae? desiderium adiuvit.

Sigmundus Freud insigniter Helvetium psychiatram Carolum Jung affecit, cuius psychologia analytica alternativa psychologiae profundi forma facta est. Alii notissimi psychoanalytici medii saeculi vicensimi docti psychoanalystas, psychologos, psychiatras et philosophos includunt, inter quos erant hi cogitatores: Ericus Erikson, Melania Klein, Donaldus Winnicott, Catharina Horney, Ericus Fromm, Ioannes Bowlby et Sigmundi Freud filia Anna Freud. Per saeculum vicensimum, psychoanalysis se in varias cogitationis scholas evolvit, quarum multae Neofreudianae classificari possunt.

Psychoanalytica theoria et therapia a psychologis velut Ioanne Eysenck et a philosophis velut Carolo Popper improbatae sunt. Carolus Popper, philosophus scientiae, psychoanalysin scientificam disciplinam male putata esse arguit, quandoquidem Ioannes Eysenck psychoanalyticis dogmatibus experimentalia data repugnavisse dixit. Exeunte saeculo vicensimo, facultates psychologiae scientifice ordinatae erant, theoriam Freudianam marginantes et eam velut "desiccatum et mortuum" historicum artefactum dimittentes. Nihilominus investigatores in emergente neuropsychoanalyseōs campo aliquas Sigmundi Freud ideas scientificis ambitibus propugnavere, dum humaniorum docti Sigundum Freud non esse "scientificum prorsus, sed . . . interpretem" sustinebant.

Moratismus[recensere | fontem recensere]

Ioannis Pavlov et unius ex eius canibus statua.

In Civitatibus Foederatis, moratismus dominans schola per decennium 196 factus est. Moratismus est disciplina ineunte saeculo vicensimo ab Ioanne Broado Watson statuta et ab Eduardo Thorndike, Clerico Leonardo Hull, Eduardo C. Tolman posteaque a Burrho Friderico Skinner ambiata extensaque. Theoriae discentiae emphasin in modis ponunt quibus homines suis ambitibus praedisponi aut condicionari possunt ut se quibusdam modis gerant.

Condicionatio classica primum moratisticum exemplar fuit. Quod proponebat ut morum proclivitates immediatis associationibus inter varios ambitales stimulos et voluptatis aut doloris sequentis gradu determinarentur. Morum formae, tunc, in condicionatis organismorum responsis ad ambitales stimulos consistere intellegebantur. Stimuli influxum exercere putabantur pro sua priore repetitione aut pro praevia associati doloris aut voluptatis intensitate. Multa investigatio in animali experimentatione in laboratorio fundata consistebat, cuius plebis favor augebat dum physiologia sollertior fiebat.

Burrhi Friderici Skinner moratismus cum suis decessoribus philosophicam inclinationem ad positivismum et determinismum condividit. Mentis contenta scientifico scrutinio non aperta esse et scientificam psychologiam in observabilium morum studio emphasin posituram esse credebat. Relationes inter mores et ambitum attendit et publicas ac privatas mores velut functionem organismi cum suo ambitu interagendi analyzavit. Moratistae plerumque reiecerunt aut emphasin sustulere in dualisticis explanationibus velut "mente" aut "conscientia"; et, pro investiganda "inconscia mente" inscientiam subiacente, locuti sunt de "contigentiā formatis moribus" ubi inscientia exterius manifesta facta est.

Notanda incidentia in moratismi historia Ioannis Broadi Watson Experimentum Parvi Alberti, ubi adhibita est condicionatio classica humani pueri evolutioni, et dissimilitudinis clarificatio inter condicionationem classicam et condicionationem operantem sive instrumentalem, primum a Miller et Kanorski et postea a Burrho Friderico Skinner, sunt. Burrhi Friderici Skinner versio de moratismo emphasin in condicionatione operante posuit, per quam mores suis consequentiis corroborantur aut hebetantur.

Linguistae Noam Chomsky critica de moratistico acquisitae linguae exemplari late putatur ut decretorius factor in moratismi eminentis declivi. Martinus Seligman et sui collegae canium condicionationem in effectus ("inconstabilitatem instructam") moratisticis praedictionibus oblocutos inducere reppererunt. Sed Burrhi Friderici Skinner moratismus non mortuus est, forsitan partim, quia prosperas practicas adhibitiones genuit. Moratismi collapsus velut dominans exemplar in psychologia, nihilominus, viam novo dominativo paradigmati, cognitivis appropinquationibus, dedit.

Humanismus[recensere | fontem recensere]

Exemplum rei in examine facultatum cognitivarum in psychologia educationali adhibito.

Psychologia humanistica annis 1950 exstitit quasi motio behaviorismum et psychoanalysin retro agens. Phaenomenologiae, intersubiectivitatis ac primae personae categoriarum usu, humanistica consideratio totum hominem—haud fractas personalitatis aut cognitivae perfunctionis partes—conspicari quaerit. Humanismus praesertim et solum humanas quaestiones utputa individualem liberam voluntatem, profectum personalem, autorealizationem, autoconceptum, mortem, solitudinem, liberum arbitrium et sensum vitae incumbit. Humanistica consideratio ob suam emphasin in subiectivo significato, determinismi reiectione et curā positivi profectus magis quam pathologiae distinguebatur. Aliqui humanisticae cogitationis scholae conditores Americani psychologi erant: Abrahamus Maslow, qui humanarum necessitatum hierarchiam formulavit, et Carolus Rogers, qui therapiam collineatam ad clientem creavit et evolvit. Postea, psychologia positiva humanistica themata ad scientificos explorationis modos pandit.

Gestaltismus[recensere | fontem recensere]

Wolfgangus Köhler, Maximus Wertheimer, et Conradus Koffka psychologiae gestalticae scholam condidere. Haec consideratio in notione ut homines res sicuti unificata tota experti sunt fundatur. Haec psychologiae consideratio in Germania et Austria per exeuns saeculum undevicensimum coepit velut responsum moleculari structuralismi considerationi. Potius quam cogitationes ac mores in minima elementa abrumpere, gestaltica opinatio experientae totum fundamentale esse et totum suarum partium summae dispar esse affirmat.

Psychologia gestaltica cum Friderici Perls therapia gestaltica non confundenda est, quae solum peripherice psychologiae gestalticae conectitur.

Exsistentialismus[recensere | fontem recensere]

Martinus Heidegger.

Decenniis 196 et 197, Rollo May, psychologus Americanus operibus philosophorum Martini Heidegger Germani et Severini Kierkegaard Dani valde affectus et psychoanalytice exercitatus, exsistentialem psychologiae ramum novavit, qui psychotherapiam exsistentialem comprehendit, therapeuticam rationem quae operatur acceptione ut penitus conflictus intra quemdam debeatur individui obstantiae cum exsistentiae praesumptis.

Exsistentiales psychologi ab aliis velut humanisticis crebro classificatis discrepat in suo comparative neutrali naturae humanae conspectu et in suo relative positiva anxietatis aestimatione. Exsistentiales psychologi emphasin in humanisticis mortis, liberi arbitrii, ac sensus vitae thematibus ponunt, suggerendo ut sensus vitae mythis aut narrativis schematibus conformari possint et ut ali possit accepta liberi arbitrii condicione ad authenticum, licet crebro anxium, respectum mortis et aliorum futurorum prospectuum.

Victor Frankl, Austriacus exsistentialista psychiatra et Holocausti superstes, therapeuticae sensus vitae vis testimonium e meditationibus quas e suo ipso imprisonamento? contulit deduxit, et variationem exsistentialis psychotherapiae logotherapiae nuncupatae creavit, exsistentialisticae analyseōs genus (ipsius individualis vitae) voluntatem sensus conspiciens sicuti oppositam Nietzscheanae Alfredi Adler doctrinae de voluntate potestate aut doctrinae de Sigismundi Freud voluntate libidinis.

Praeter Rollonem May et Victorem Frankl, Ludovicus Binswanger psychoanalysta Helveticus et Georgius Kelly Americanus ad exsistentialem scholam pertinere dici possunt.

Cognitivismus[recensere | fontem recensere]

Abraham Noam Chomsky est linguista Statunitensis et scientiarumque cognitivarum peritus.

Psychologia cognitiva psychologiae ramus mentales processus, inclusis solutione problematum, perceptione, memoriā, et discentiā, explorans est. Sicuti amplioris scientiae cognitivae campi pars, hic psychologiae ramus ad alias disciplinas, inclusis neuroscentiā, philosophiā, et linguisticā, refertur.

Noam Chomsky ad incohandam revolutionem cognitivam in psychologia adiuvit, cum moratisticas notiones stimulum, responsum, et confirmationem impugnavit. Noam Chomsky tales ideas, quas Burrhus Fridericus Skinner ab experimentis cum animalibus in laboratorio mutuatus erat, intricatis humanis moribus, praeprimis linguae adquisitioni, solum levi ac vago modo adhiberi posse argumentatus est. Axioma ut homines instinctu sive nativa facilitate adquirendae linguae nascantur in controversiam vocavit moratisticam positionem ut omnia morum genera, inclusā linguā, discentiae et confirmationi contingens sit. Discentiae socialis theoretici, sicuti Albertus Bandura, impuberis ambitum ipsum moribus observantis capitis contribuere posse arguerunt. Psychologi illationes de processibus mentalibus e communibus phaenomenis talibus fallaciis opticis faciunt.

Interim, technologiam accumulare adiuvit ad renovandam gravitatem et fidem in mentalibus statibus et repraesentationibus (scilicet cognitione) quae extra moratistarum favorem cecidit. Anglicus neuroscientificus Carolus Scotus Sherrington et Canadensis psychologus Donaldus Olding Hebb experimentalibus methodis ad coniungenda psychologica phaenomena cum cerebri structurā et functione usus est. Cum informatica et intellegentia artificialis surrexissent, analogia inter informationem ab hominibus tractatam et tractationem informationis per machinas deducta est. Investigatio de cognitione se practica post Secundum Bellum Mundanum praestitit, cum adiuvit ad comprehendendam armorum operationem. Per exeuns saeculum XX, nihilominus, cognitivismus dominans paradigma factus erat, et psychologia cognitiva sicuti popularis ramus orta est

Cum non solum absconditam mentem explorari debere sed etiam methodon scientificam huic studio in usu esse debere sumptum esset, psychologi cognitivi tales conceptus sicuti tractationem subliminalem et memoriam implicitam statuerunt loco psychoanalytici conceptus mentis subliminaris aut moratistici conceptus morum contingentiā conformatarum. Moratismi et psychologiae cognitivae elementa synthetizata sunt ad formandum fundamentum therapiae cognitivo-moratisticae, psychotherapeuticae formae accommodatae per rationes quas Albertus Ellis Americanus psychologus et Aaron T. Beck psychiatra Americanus evolverunt. Psychologia cognitiva iuxta cum aliis disciplinis sicuti philosophiā mentis, informaticā et neuroscientiā sub comprehensivā scientiae cognitivae disciplinā subsumpta est.

Disciplinaria ordinatio[recensere | fontem recensere]

Instituta[recensere | fontem recensere]

Anno 1920, Eduardus Claparède et Petrus Bovet novam psychologiae adhibitae ordinationem creavere, nuncupatam Congressum Psychotechnicēs Ducatui Vocationali, postea nuncupatam Congressum Internationalem Psychotechnicēs et deinde Consociationem Internationalem Psychologiae Adhibitae (acronymo Anglico IAAP).[2] Consocietas IAAP antiquissima internationalis psychologiae consociatio putatur.[3] Hodie, saltem 65 internationales greges specializatos psychologiae aspectūs tractant.[4] In responso virorum dominationi hāc in provinciā, psychologae in CFA Consilium Nationale Feminarum Psychologarum (Anglice National Council of Women Psychologist) anno 1941 formavere. Haec organizatio Consilium Internationale Feminarum Psychologarum post Secundum Bellum Mundanum et Consilium Internationale Psychologorum anno 1959 facta est. Nonnullae consociationes sicuti Consociatio Psychologorum Nigricolorum et Consociatio Psychologica Asiana Americana ortae sunt ad favendum haud Europaeis phyleticis gregibus in professione.[5]

Mundana nationalium psychologicarum societatum foederatio Unio Internationalis Scientiae Psychologicae (Anglice International Union of Psychological Science; acronymo Anglico IUPsyS) est, condita anno 1951 auspicio Unitarum Nationum Educationis Scientiae Culturae Ordinis, Nationum Unitarum culturalis et scientificae auctoritatis.[6][7] Psychologiae facultates velociter propagatae sunt ex illo tempore per totum orbem mundanum, fundatae praecipue ad instar Euro-Americani exemplaris.[8][9] E 1966, Unio ephemeridem International Journal of Psychology edidit.[10] Consociationes IAAP et IUPsyS congressum, ordinatim distributum, singulis quadrienniis habere anno 1976 consentiunt.[11]

Unio Internationalis 66 nationales psychologiae consociationes agnoscit et saltem sunt aliae quindecim.[12] Consociatio Psychologica Statunitensis (Anglice American Psychological Association; acronymo Anglico APA) antiquissima maximaque est.[13] Cuius numerus sodalium e 5 000 anno 1945 ad 100 000 hodierno tempore crevit.[14] Consociatio APA divisiones 54 includit, quae e 1960 constanter propagatae sunt ad includendum plus specialium camporum. Harum divisionum aliquae, sicuti Societas pro Studio Psychologico Rerum Socialium (Anglice Society for the Psychological Study of Social Issues; acronymo Anglico SPSSI) et Societas Legis Psychologicae Statunitensis (Anglice American Psychology–Law Society; acronymo Anglico AP–LS), autonomi greges esse coeperunt.</ref> Consocietas IAAP antiquissima internationalis psychologiae consociatio putatur.[15]

Societas Interamericana Psychologiae, anno 1951 condita, psychologiae et paycholorum coördinationi per Hemisphaerium Occidentalem favere appetit. Congressum Interamericanum Psychologiam habet et mille sodalium anno 2000 habebat. Foederatio Europaea Consociationum Professionalium Psychologiae, anno 1981 condita, nationales consociationes triginta repraesentat toto cum numero 100 000 individualium sociorum. Saltem triginta alii internationales greges psychologos dissimilibus in regionibus ordinant.[16]

Aliquibus in locis, gubernationes legaliter qui psychologicas diaconias praebere aut se "psychologos" repraesentare possint regulat.[17] Consociatio Psychologica Statunitensis (Anglice American Psychological Association; acronymo Anglico APA) psychologum aliquem cum doctoratū in psychologiā definit.[18]

Limites[recensere | fontem recensere]

Primi experimentalis psychologiae cultores se a parapsychologiā distinguebant, quae exeunte saeculo XIX magno plebis favore fruebatur (inclusā eruditorum attentione sicuti Gulielmi James) et reapse constituebat partem eius quod plebs "psychologiam" nuncupabat. Parapsychologia, hypnosis et psychismus praecipua primorum Internationalium Congressuum themata erant. Sed horum camporum studentes denique eiecti et plus minusve excisi sunt e Congressū inter 1900 et 1905.[19] Parapsychologia per aliquod temporis in Universitate Imperiali perstitit, cum editionibus velut Clairvoyance and Thoughtography (scilicet "divinatio et photographia psychica") a Tomokichi Fukurai, sed ibi etiam plerumque circa 1913 vitata est.[20]

Sicuti disciplina, psychologia iam dudum accusationes ut "mollis" scientia sit evitare quaesivit. Scientiae philosophi Thomae Kuhn critica anno 1962 implicavit psychologiam generatim in praeparadigmatico statū esse, absque consensione de complexivā theoriā inventā maturis in scientiis sicuti chemiā et physicā.[21] Quia aliquae psychologiae provinciae investigationis methodis sicuti recensionibus et quaestionariis nituntur, critici psychologiam obiectivam scientiam non esse asserunt. Sceptici personalitatem, cogitationem et motūs animi directe mensurari nequire et crebro e subiectivis autorelationibus, quae problematicae esse possint, inferri suggesserunt. Experimentales psychologi varietatem modorum ad mensurandas indirecte has elusivas phaenomenologicas res excogitavere.[22][23][24]

Divisiones adhuc sunt intra campos, cum aliquibus psychologis pronis ad unicas individualium humanorum experientias quae solum sicuti datorum puncta maiorem intra populositatem intellegi possunt. Critici intra et extra campum vigentem psychologiam crescenter "empirismi cultū imperatam" fieri arguerunt qui studii ambitum utendo solum methodis ortis e physicis scientiis limitat.[25] Feministicae criticae his de lineis scientificae obiectivitatis petitionem valores propositaque (historice praecipue virorum) investigatorum obscurare arguerunt.[26] Ioannes Grimshaw, verbi gratiā, vigentem psychologicam investigationem patriarchica occulta proposita per conatūs dirigendi moris promovisse arguit.[27]

Praecipuae cogitationis scholae[recensere | fontem recensere]

Biologicae[recensere | fontem recensere]

Magneticae resonantiae imago (MRI) cerebrum humanum monstrat. Sagitta locum hypothalami indicat.

Psychologi generatim organimum basin mentis et ergo praesertim relatum studii campum considerant. Psychiatrae neuropsychologique de interfacie mentis corporisque laborant.[28] Psychologia biologica, etiam psychologia physiologica[29] seu neuropsychologia nuncupata, studium biologicorum substratorum in more mentalibusque processibus est. Apud decretoria investigationis themata hoc in campo sunt psychologia comparata, quae hominibus relate ad alia animalia studet, et perceptio, quae physicam sensationis mechanicam non minus quam neuralem mentalemque tractationem involvit.[30] Per saecula, princeps quaestio biologicā in psychologiā fuit an et quomodo mentalia munera in cerebro collocari possint. E Phineo Gage ad Henricum Molaison et Clive Wearing, individuales homines mentalibus cum problematibus vestigabilibus physicam ad laesionem novas inventiones hāc in areā inspiraverunt.[31] Moderna neuropsychologia annis 1870 emersisse dici potest, cum in Franciā Paulus Broca locutionis productionem ad gyrum frontalem laevum vestigavit, itaque hemisphaericam cerebralis muneris lateralizationem etiam demonstrans. Mox post, Carolus Wernicke relatam aream necessariam ad intellegendam locutionem identificavit.[32]

Contemporaneus psychobiologiae campus physicas causas mores fulcientes perscrutatur. Verbi gratiā, psychologi physiologici animalibus exemplaribus utuntur, typice rattis, ad studendum neuralibus, geneticis cellularibusque mechanematibus quae specificas mores sicuti discendi et memoriae et timoris responsa subiacent.[33] Scientifici cognitivi neuralia correlata psychologicorum processuum in hominibus viā ferramentorum neurales imagines capientium investigant et neuropsychologi psychologicas aestimationes agunt ad determinandos, exempli gratiā, aspectūs ambitūsque lacunae cognitivae causatae cerebrali laesione aut morbo. Exemplar biopsychosociale integrata perspectiva ad intellegendas conscientiam, mores et socialem interactionem est. Quod quamlibet morem aut processum mentalem dynamice interrelatis biologicis, psychologicis et socialibus factoribus afficere et affici sumit.[34]

Psychologia evolutionaria cognitionem et proprietates personalitatis ex evolutionariā perspectivā examinat. Haec perspectiva psychologicas adaptationes ad solvenda recurrentia problemata in humanis priscis ambitibus evolvisse suggerit. Psychologia evolutionaria adiunctivas explicationes praecipuis proximis progressionisque explicationibus quas aliae psychologiae provinciae elaborant offert: scilicet, plerumque ultimas quaestiones "cur?" potius quam proximas quaestiones "quomodo?" perscrutat. "Quomodo?" quaestiones directius geneticae symperiphoricae[35] investigatione tractantur, quae se ad intellegendum quomodo gena ambitusque in mores impingant collineat.[36]

Biologicas psychologicorum phaenomenorum origines quaerere disceptationes de phylēs pondere et apprime relationes inter phylēn ac intellegentiam iampridem involvit. Idea dominii albicolorum et modernus quidem phylēs ipsius conceptus per processum mundi ab Europaeis occupati surrexere.[37] A Carolo Linnaeo quadrans hominum classificatio Europaeos intellegentes ac severos, Americanos laetos ac liberos, Asianos ritualisticos et Afros pigros ac libidinosos discribit. Phylē etiam in usū fuit ad iustificandam constructionem socialiter specificarum perturbationum mentalium talis drapetomaniae et dysaesthesiae Aethiopicae —morum haud coöperativorum Afrorum servorum.[38] Creatā psychologiā experimentali, "psychologia ethnica" sicuti subdisciplina exivit, fundata in sumptione ut primitivis phylis studere praecipuum nexum inter animalium mores et evolutiorum hominum psychologiam praeberet.[39]

Morum[recensere | fontem recensere]

Burrhi Friderici Skinner machina discentiae, mechanica inventio ad automatizandum instructionis programmatum pensum.

Psychologi humanas mores praecipuam studii aream habet. Incepit investigationis multum hāc in areā cum probationibus in mammalibus, fundatis in ideā ut homines similes fundamentalis inclinationes exhibeant. Morum investigatio ad meliorandam effectivitatem technicis mutandarum morum appetit.

Primi morum investigatores inter stimulum et responsum coniunctioni, nunc condicionationi classicae nuncupatae, studuere. Mores per iteratas consociationes cum stimulis dolorem aut voluptatem elicientibus conecti posse demonstravere. Ioannes Pavlov —propter inducendos canes salivare ante stimulum prius cibo conectum melius notus— praecipuus homo in Unione Sovieticā factus est et discipulos ad utendum hāc methodo in hominibus duxit.[40] In Civitatibus Foederatis, Eduardus Thorndike studia de "conexionismi" initiavit capiendis animalibus in "thecis aenigmaticis" et eis premio afficiendis propter effugium. Eduardus Thorndike anno 1911 scripsit: "Nullum ius morale studendi humanae naturae esse potest, donec facultatem temperandorum eius actuum nobis reddat".[41] Ex annis 1910 et 1913 Consociatio Psychologica Statunitensis (Anglice American Psychological Association; acronymo Anglico APA) mare mutandae opinionis, procul a mentalismo et versus "symperiphoricismum"[42] transivit et anno 1913 Ioannes Broadus Watson vocabulum "behaviorismus" seu "moratismus" huic cogitationis scholae finxit.[43] Ab Ioanne Watson clarum parvi Alberti experimentum anno 1920 iteratum perturbantium magnorum strepituum usum phobias (aversationes in alios stimulos) humano in infantulo iniicere posse demonstravit.[44][45] Carolus Lashley, propinquus collaborator Ioannis Watson, biologicas discendi manifestationes in cerebro examinavit.[46]

A Clarko L. Hull, Edwino Raimundo Guthrie et aliis, behaviorismus seu moratismus investigationis paradigma amplo in usū factus est.[47] Nova methodus "instrumentalis" aut "operantis" condicionationis conceptūs confirmationis et poenae exemplari mutandae moris addidit. Radicales behavioristae de intestinis mentis lucubrationibus, praesertim de inconsciā mente, quae putabatur impossibilis taxando scientifice, disceptare evitabant.[48] Condicionatio operans primum a Miller et Kanorski descripta et in Civitatibus Foederatis a Burrho Friderico Skinner publicata est, qui ductor intellectus behavioristici motūs. factus est.[49][50]

Noam Chomsky potentem criticam de moratismo radicali pronuntiavit in fundamento ne apte complexum mentalem comparandae locutionis processum explanare possint. Martinus Seligman et sui collegae ut canium condicionatio effectūs ("inopiam discituram") behaviorismi praedictis adversatos implicaret invenere.[51][52] Skinnerianus moratismus non perivit, fortasse aliquā in parte quia prosperas practicas applicationes generabat.[53] Eduardus C. Tolman hybridum "cognitivo-moratisticum" exemplar profecit, notissime cum suā anni 1948 editione diagrammata cognitiva disserente quibus ratti ad coniiciendum cibi locum ad accommodati labyrinthū extremum utebantur.[54]

Consociatio Internationalis Analyseōs Morum (Anglice Association for Behavior Analysis International, Anglico acronymo ABAI) anno 1974 condita est et circa 2003 habebat socios e nationibus 42. Campus speciatim Americam Latinam affecit, ubi regionalis organizatio nuncupata Consociatio Latinamericana Analyseōs et Mutationis Morum (Hispanice Asociación Latinoamericana de Análisis y Modificación del Comportamiento, Hispanico acronymo ALAMOC). Moratismus patrocinium in Iaponiā quoque consecutus est, ubi Societatem Iaponicam Psychologiae Animalis (anno 1933), Consociationem Iaponicam Educationis Specialis (anno 1963), Societatem Iaponicam Investigationis de Bioretroactione (anno 1973), Consociationem Iaponicam Therapiae Symperiphoricae[55] (anno 1976), Consociationem Iaponicam Analyseōs Symperiphoricae (anno 1979) et Consociationem Iaponicam Investigationis de Scientiā Symperiphoricā (anno 1994) genuit.[56] Hodie moratismi campus etiam communiter mutatio morum et analysis morum refertur.[57]

Cognitiva[recensere | fontem recensere]

Viridis Ruber Caeruleus
Purpura Caeruleus Purpura


Caeruleus Purpura Ruber
Viridis Purpura Viridis


Effectus Stroopianus ad factum ut primi vocabulorum cumuli colorem nominare facilius rapidiusque quam secundi colorem nominare sit refert.

Secundum Alanum Baddeley memoriae operativae exemplar.

Psychologia cognitiva cognitioni, processibus mentalibus mentali sub activitate subiacentibus, studet. Perceptio, attentio, ratiocinatio, cogitatio, solutio problematum, memoria, discentia, locutio et motus animi invesgatae areae sunt. Classica psychologia cognitiva scholae cogitationis cognitivismo nuncupatae sociatur, cuius asseclae de tractandae informationis exemplari mentali functioni, quod a functionalismo et psychologiā experimentali conformatum est, argumentantur.

Latiore gradū, scientia cognitiva interdisciplinaria inceptio psychologorum cognitivorum, neuroscientificorum cognitivorum, investigatorum de intellegentiā artificiali, linguistarum, invsetigatorum de interactione inter hominem computatrumque, neuroscientificorum computationalium, logicorum et scientificorum socialium est. Simulatio computatralis aliquando in usū sunt ad conformanda significativa phaenomena.

Annis 1950 incipientes, experimentales technicae ab Wundt, James, Ebbinghaus et aliis evolutae denuo emersere quia psychologia experimentalis magis magisque cognitivistica —in curā informationis et eius tractationis— facta est et, denique, amplioris scientiae cognitivae partem constituit.[58] Aliqui hanc evolutionem revolutionem cognitivam nominavere quod antimentalisticum behaviorismi dogma non minus quam psychoanalyseōs structuras reiiciebat.[59]

Discentiae socialis theoretici, sicuti Albertus Bandura, impuberis circumiacentia ad suas ipsas mores e moribus subiecti cuiusdam observati contribuere posse arguunt.[60]

Technologici progressūs etiam statuum mentalium et repraesentationum pondus renovati sunt. Anglici neuroscientificus Carolus Scottus Sherrington et Canadensis psychologus Donaldus Oldingus Hebb experimentalibus methodis ad conectenda psychologica phaenomena cerebrali structurae functionique usi sunt. Informaticae, cyberneticae et intellegentiae artificialis ortus valorem comparative studendi informationis tractationi in hominibus machinisque suggessit. De cognitione investigatio se practica demonstravit e Secundo Bello Mundano, cum in intellegendā armorum operatione opitulata est.[61]

Popularis repraesentativaque res hāc in areā inclinatio cognitiva aut cogitatio irrationalis est. Psychologi (et oeconomistae) ingentem inclinationum catalogum quae crebro humanā cogitatione repetuntur classificaverunt et descripserunt. Heureticē disponibilitatis, verbi gratiā, est proclivitas ad maioris aestimadum pondus alicuius quod casū ad mentem facile veniat.

Moratismi et psychologiae cognitivae elementa synthetizata sunt ut formaretur therapia cognitivo-symperiphorica[62], psychotherapiae modus mutatus technicis quae a Statunitensi psychologo Alberto Ellis et Statunitensi psychiatrā Aarone Temkino Beck evolutae erant. Psychologia cognitiva iuxta cum aliis disciplinis, tali philosophiā mentis, informaticā et neuroscientiā, sub disciplinā amplexā scientiae cognitivae subsumebatur.

Socialis[recensere | fontem recensere]

Psychologia socialis naturam causasque morum socialium investigat.

Psychologia socialis est studium quomodo homines de alterutro cogitent et quomodo se ad alterutrum referant. Psychologorum socialium studium talia themata sicuti aliorum pondera indiviadualibus in moribus (e.g. conformitas, persuasio) et formatio credibilium, habituum et stereotyporum aliis de hominibus. Cognitio socialis in unum psychologiam socialem cognitivamque fundit ut intellegatur quomodo homines socialem informationem tractent, commemorent aut distorqueant. Dynamicae gregales informationem revelant de naturā potentialique optimizatione ducatūs, communicationis et aliorum phaenomenorum saltem microsociali gradū ortorum. Recentibus in annis, multi psychologi sociales magis magisque ad implicitas mensuras, mediationalia exemplaria et interactionem non solum personalium sed etiam socialium variabilium mores explicantium intenti facti sunt. Humanae igitur societatis studium potentialiter pretiosus fons informationis de psychiatricarum perturbationum causis est. Aliqui sociologici conceptūs ad psychiatricas pertubationes munus sociale, munus aegri, classis socialis, eventus vitalis, cultura, migratio, socialis et totalis institutio sunt.

Psychoanalysis[recensere | fontem recensere]

Psychoanalysis vel psychanalysis methodon investigandae mentis et interpretandae experientiae, systematizatam congeriem theoriarum humanis de moribus; et psychotherapiae formam ad tractandum angorem, praesertim conflictum e mente inconsciā surrectum, comprehendit.[63] Haec schola cogitationis orta est annis 1890 cum Austriacis medicis doctoribus apud quos excellunt Iosephus Breuer medicus, Alfredus Adler medicus, Otto Rank psychoanalysta et eminentissimus Sigismundus Freud neurologus. Psychoanalytica Sigismundi Freud theoria in interpretativis methodis, introspectione et observationibus clinicis valde fundata est. Quae notissima facta est, praesertim quia themata sicuti sexualitatem, repressionem et inconscium aggreditur. Haec themata nefastissima erant illo tempore et Freud catalyzatorium praestavit ut cultā in societate aperte disserantur.[64] Clinice, Freud associationis liberae methodon et therapeuticam attentionem ad oniromantiam praecurrere adiuvit.[65][66]

Helvetius psychiatra Carolus Jung, a Freud affectus, theoriam inconscii collectivi —primordialis vis omnibus hominibus praesentis, exhibentis archetypa Iungiana quae ingentem influxum in mente exercent— elaboravit. Iungiana contendens visio fundamentum psychologiae analyticae formavit, quae deinde archetypalem et ordinatam ad processum scholas implicavit. Alii notissimi psychoanalytici medii saeculi XX docti Ericus Erikson, Melania Klein, Donaldus Winnicott, Catharina Horney, Ericus Fromm, Iòannes Bowlby et Anna Freud, Sigismundi Freud filia, sunt. Per saeculum XX, psychoanalysis in complures cogitationis scholas evolvit quae Neofreudianae nuncupari possunt. Has apud scholas excellunt psychologia ego, theoria relationum realium et psychoanalysis interpersonalis, Lacaniana et relationalis.

Psychologi talis Ioannes Eysenck et philosophi talis Carolus Popper psychoanalysin impugnaverunt. Carolus Popper psychoanalysin sicuti scientificam disciplinam male descriptam esse arguit,[67] at Ioannes Eysenck principia experimentalibus datis contradicta esse dixit. Exeunti saeculo XX, psychologiae facultates Statunitensibus in universitatibus plerumque theoriam Freudianam marginaverunt, dimittendā eā sicuti "desiccato mortuoque" historico artefacto.[68] Nihilominus, investigatores in emergente neuropsychoanalyseōs campo hodie aliquas Freudianas ideas scientificis de basibus defendunt,[69], cum tamen humaniorum eruditi Sigismundum Freud nequamquam scientificum sed interpretatorem fuisse sustinent.[70]

Exsistentialo-humanisticae theoriae[recensere | fontem recensere]

Psychologus Abrahamus Maslow anno 1943 homines necessitatum hierarchiam habere proposuit et basicae necessitates (alimentum, aquam etc.) primum compleri logicum videtur antequam superioris ordinis necessitates inveniri possint.

Psychologia humanistica annis 1950 sicuti motus academicam intra psychologiam progressa est, respondens non solum behaviorismo sed etiam psychoanalisi.[71] Humanistica appropinquatio totam personam conspicari quaerit, non solum divisas personalitatis aut insulatarum cognitionum partes.[72] Humanismus unice humanas res, sicuti liberum arbitrium, incrementum personale, autorealizationem, autoconceptum, mortem, solitudinem, libertatem et significatum, incumbuit. Emphasin in subiectivo significato, determinismi reiectione et positivi incrementi potius quam pathologiae curā posuit. Aliqui humanisticae scholae cogitationis conditores Statunitenses psychologi Abrahamus Maslow, qui hierarchiam necessitatum humanarum formulavit, et Carolus Rogers, qui therapiam collineatam ad hominem creavit et evolvit, fuere. Deinde, psychologia positiva humanistica themata ad scientificos explorationis modos aperuit.

Consociatio Statunitensis Psychologiae Humanisticae (Anglice American Association for Humanistic Psychology), anno 1963 condita, declaravit:

Psychologia humanistica praecipue propensio erga totam psychologiam potius quam dissimilem campum aut scholam est. Respectum pretii personalis, respectum dissimilium appropinquationum, aperturam mentalem ad acceptabiles methodos attinentem et attentionem ad explorandos novos humanarum morum aspectūs repraesentat. Sicuti "tertia vis" hodiernā in psychologiā, themata cum pauco loco in exsistentibus theoriis systematibusque respicit: e.g., amorem, creativitatem, ego, incrementum, organismum, necessitatem basicam-gratificationem, autorealizationem, maiores valores, ens, illecebras, spontaneitatem, ludum, hilaritatem, affectionem, naturalitatem, caritatem, transcendentiam ego, obiectivitatem, autonomiam, responsalitatem, significatum, modum probum humanumque, experientiam transcendentalem, experientiam maximam, fortitudinem et relatos conceptūs[73]

Annis 1950 et 1960, a philosophis Severino Kierkegaard ac Martino Heidegger affectus et psychoanalytice exercitatus, Statunitensis psychologus Rollo May exsistentialisticum psychologiae ramum praecucurrit, ubi includitur psychotherapia exsistentialis: methodos fundata in fidi ut intestini conflictūs intra hominem concertationi individuali contra exsistentiae data debeantur. Helvetius psychoanalysta Ludovicus Binswanger et Statunitensis Georgius Kelly ad exsistentialem scholam pertinere etiam dici possunt.[74] Exsistentiales psychologi ab "humanisticioribus" psychologis in suo relative neutro naturae humanae conspectū et suā relative positivā anxietatis aestimatione discrepant.[75] Exsistentiales psychologi emphasin in humanisticis mortis, liberi arbitrii thematibus et significationis posuere, quod suggerit istam significationem mythis aut narrativis exemplaribus figurari posse et ali posse acceptato liberi arbitrii requisito ad authenticam, etsi crebro anxiam, curam mortis et aliorum futurorum prospectuum.

Austriacus exsistentialis psychiatra et Holocausti superstes Victor Frankl therapeuticae significati potestatis testimonium deduxit e reflectionibus contractis e suā propriā incarceratione.[76]. Is creavit exsistentialis psychotherapiae variationem nuncupatam logotherapiam, genus exsistentialis analyseōs conspiciens voluntatem significati (in cuiusvis vitā), oppositam Adleriano-Nietzscheanae voluntatis potestatis aut Freudianae voluntatis voluptatis doctrinae.[77]

Disciplinae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L. A. Kraus (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3a), Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Ludy T. Benjamin, Ir., et David B. Baker, "The Internationalization of Psychology: A History", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  3. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  4. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  5. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  6. Ludy T. Benjamin, Ir., et David B. Baker, "The Internationalization of Psychology: A History", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  7. Ermengarda(Irmingard) Staeuble, "Psychology in the Eurocentric Order of the Social Sciences: Colonial Constitution, Cultural Imperialist Expansion, Postcolonial Critique" in Brock (ed.), Internationalizing the History of Psychology (2006).
  8. Ananda (Anand) C. Paranjpe, "From Tradition through Colonialism to Globalization: Reflections on the History of Psychology in India", in Brock (ed.), Internationalizing the History of Psychology (2006).
  9. Ermengarda(Irmingard) Staeuble, "Psychology in the Eurocentric Order of the Social Sciences: Colonial Constitution, Cultural Imperialist Expansion, Postcolonial Critique" in Brock (ed.), Internationalizing the History of Psychology (2006).
  10. Ludy T. Benjamin, Ir., et David B. Baker, "The Internationalization of Psychology: A History", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  11. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  12. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  13. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  14. C. Iacobus (James Goodwin), "United States", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  15. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  16. Wade Pickren et Raimundus (Raymond) D. Fowler, "Professional Organizations", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  17. Verbi gratiā, vide Legem Civitatis Oregoniensis, Capitulum 675 (anno 2013 editio) apud Statuta et regulas de psychologiae usū (Anglice).
  18. Iuditha (Judy) E. Hall et Georgius (George) Hurley, "North American Perspectives on Education, Training, Licensing, and Credentialing", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 8: Clinical Psychology.
  19. Ludy T. Benjamin, Ir., et David B. Baker, "The Internationalization of Psychology: A History", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  20. Miki Takasuna, "Japan", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  21. T.S. Kuhn, The Structure of Scientific Revolutions, 1. ed., Sicagum: Universitatis Chicaginiensis Prelum, 1962.
  22. Beveridge, A. (2002). "Time to abandon the subjective—objective divide?". The Psychiatrist. 26: 101–103. doi: 10.1192/pb.26.3.101.
  23. Peterson, C. (2009, die 23 Maii). "Subjective and objective research in positive psychology: A biological characteristic is linked to well-being". Psychology Today. Recuperatum die 20 Aprilis anni 2010.
  24. Panksepp, J. (1998). [tps://books.google.es/books?id=n0W2QQuZ7IEC&printsec=frontcover&source=gbs_navlinks_s&redir_esc=y#v=onepage&q&f=false Affective neuroscience: The foundations of human and animal emotions]. Neo-Eboracum: Oxford University Press, p. 9.
  25. Teo, The Critique of Psychology (2005), pp. 36–37. "Methodologismus significat methodum problema imperare, problemata eligi in observatae methodi subordinatione et psychologiam sine dubio naturalium scientiarum methodos adoptare debere. [...] Ex epistemologicā et ontologico-criticā non minus quam ex humano-scientificā perspectivā experimentum in psychologiā limitatum valorem habet (verbi gratiā, solum basicis psychologicis processibus), propter naturam psychologicae subiectae materiae et realitatem hominum et eorum facultates."
  26. Anna (Nancy) Tomes, "The Development of Clinical Psychology, Social Work, and Psychiatric Nursing: 1900–1980s", in Wallace & Gach (eds.), History of Psychiatry and Medical Psychology (2008).
  27. Teo, The Critique of Psychology (2005), p. 120. "Pervasiva in feministicis scientiae criticis, excepto feministico empirismo, est positivisticarum sumptionum reiectio, inclusā sumptione neutrorum valorum aut ut investigatio solum obiectiva esse possit si subiectivitas et animimotivae dimensiones excludantur, cum in factorum culturā, personalitas et instituta significativis muneribus funguntur (vide Longino, 1990; Longino & Doell, 1983). Psychologiae respectū, Grimshaw (1986) in controversiam behavioristica modificationis proposita vocavit et behavioristica principia hierarchicam positionem inter coactorem et coactum hominem corroborare et behaviorismum in principio antidemocraticum programma esse suggessit."
  28. Edwinus (Edwin) R. Wallace, IV, "Two 'Mind'-'Body' Models for a Holistic Psychiatry" and "Freud on 'Mind-Body' I: The Psychoneurobiological and 'Instinctualist' Stance; with Implications for Chapter 24, and Two Postscripts", in Wallace & Gach (eds.), History of Psychiatry and Medical Psychology (2008).
  29. Ricardus (Richard) F. Thompson et Stuartus (Stuart) M. Zola, "Biological Psychology", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  30. Michaela (Michela) Gallagher et Randy J. Nelson, "Volume Preface", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 3: Biological Psychology.
  31. Ricardus (Richard) F. Thompson et Stuartus (Stuart) M. Zola, "Biological Psychology", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  32. Luria, "The Working Brain" (1973), pp. 20– 22.
  33. Pinel, Ioannes (John) (2010). Biopsychology. Neo-Eboracumm: Prentice Hall. ISBN 0-205-83256-3.
  34. Ricardus (Richard) Frankel; Timotheus (Timothy) Quill; Susanna (Susan) McDaniel (2003). The Biopsychosocial Approach: Past, Present, Future. Boydell & Brewer. ISBN 9781580461023.
  35. "Symperiphoricus-a-um" est adiectivum fictum e Neograeco vocabulo συμπεριφορικός, scilicet "relatus ad mores".
  36. McGue M, Gottesman II (2015). "Behavior Genetics". The Encyclopedia of Clinical Psychology: 1–11. doi:10.1002/9781118625392.wbecp578.
  37. Guthrie, Even the Rat was White (1998), Capitulum 1: "'The Noble Savage' and Science" (pp. 3–33)
  38. Guthrie, Even the Rat was White (1998), Capitulum 5: "The Psychology of Survival and Education" (pp. 113–134)
  39. Guthrie, Even the Rat was White (1998), Capitulum 2: "Brass Instruments and Dark Skins" (pp. 34–54)
  40. Irēnē (Irina) Sirotkina et Rogerius (Roger) Smith, "Russian Federation", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  41. Leahey, History of Modern Psychology (2001), pp. 212–215.
  42. "Symperiphoricismus" est substantivum fictum e Neograeco vocabulo συμπεριφορικός, scilicet "relatus ad mores".
  43. Leahey, History of Modern Psychology (2001), pp. 218–227.
  44. Watson, ioannes (John) B. (1913). "Psychology as the Behaviorist Views It" (PDF). Psychological Review. 20 (2): 158–177. doi:10.1037/h0074428.
  45. J. B. Watson & R. Rayner, "Conditioned emotional responses", Journal of Experimental Psychology 3, 1920; in Hock, Forty Studies (2002), pp. 70–76.
  46. Ricardus (Richard) F. Thompson et Stuartus (Stuart) M. Zola, "Biological Psychology", in Weiner (ed.), Handbook of Psychology (2003), Volumen 1: History of Psychology.
  47. C. Iacobus (James) Goodwin, "United States", in Baker (ed.), Oxford Handbook of the History of Psychology (2012).
  48. Overskeid, G. (2007). "for Skinner and finding Freud". American Psychologist 62(6), 590–595.
  49. Miller, S.; Konorski, J. (1928). "Sur une forme particulière des reflexes conditionels". Comptes Rendus des Seances de la Société de Biologie et de ses Filiales. 99: 1155–1157.
  50. Skinner, B. F. (1932) The Behavior of Organisms.
  51. Seligman M.E.P.; Maier S.F. (1967). "Failure to escape traumatic shock". Journal of Experimental Psychology. 74 (1): 1–9. doi:10.1037/h0024514. PMID 6032570.
  52. Overmier J.B.; Seligman M.E.P. (1967). "Effects of inescapable shock upon subsequent escape and avoidance responding". Journal of Comparative and Physiological Psychology. 63 (1): 28–33. doi:10.1037/h0024166. PMID 6029715.
  53. Schlinger, H.D. (2008). The long good-bye: why B.F. Skinner's Verbal Behavior is alive and well on the 50th anniversary of its publication. The Psychological Record.
  54. E. C. Tolman, "Cognitive maps in rats and men", Psychological Review 55, 1948; in Hock, Forty Studies (2002), pp. 107–114. "Per annos cum psychologia absumpta est strictis theoriis de discendo per stimulum et responsum quae haud observabilem internam mentalem activitatem dimittebant, Tolman, in Universitate Californiae Berkeleiae, faciebat experimenta demonstrantia ut complexa interna cognitiva activitas adhuc in rattis occurreret et hi mentales processūs sine necessitate directe observandorum eorum examinari posset. Propter sui operis significationem, Tolman conditor scholae cogitationis de actū discendi quae hodie behaviorismus cognitivus nuncupatur esse putatur".
  55. "Symperiphoricus-a-um" est substantivum fictum e Neograeco vocabulo συμπεριφορικός, scilicet "relatus ad mores".
  56. Ruben Ardila, "Behavior Analysis in an International Context", in Brock (ed.), Internationalizing the History of Psychology (2006).
  57. Ruben Ardila, "Behavior Analysis in an International Context", in Brock (ed.), Internationalizing the History of Psychology (2006).
  58. Mandler, G. (2007). A history of modern experimental psychology: From James and Wundt to cognitive science. Cantabrigia, MA: MIT Press.
  59. Mandler, G. (2007). A history of modern experimental psychology: From James and Wundt to cognitive science. Cantabrigia, MA: MIT Press.
  60. Bandura, A. (1973). Aggression: A social learning analysis. Englewood Cliffs, NJ: Prentice-Hall.
  61. Aidman, Eugenius (Eugene); Galanis,Georgius (George); Manton, Ieremias (Jeremy); Vozzo, Armandus (Armando); Bonner, Michael (2002). "'Evaluating human systems in military training'". Australian Journal of Psychology. 54 (3): 168–173. doi:10.1080/00049530412331312754.
  62. "Symperiphoricus-a-um" est adiectivum fictum e Neograeco vocabulo συμπεριφορικός, scilicet "relatus ad mores".
  63. Moore, B.E.; Fine, B.D. (1968), A Glossary of Psychoanalytic Terms and Concepts, Amer Psychoanalytic Assn, p. 78, ISBN 978-0-318-13125-2
  64. Kozulin, Psychology in Utopia (1984), pp. 84–86. "Contra tales circumstatias nequamquam mirum est psychoanalysin, sicuti theoriam prohibitum sed topicum sexualium necessitudinum thema appropinquare audentem, nuper natā Sovieticā psychologiā susceptam esse. Psychoanalysis etiam attraxit Sovieticae psychologiae attentionem sicuti materialisticus motus qui classicae introspectivae psychologiae auctoritates provocaverat. Praerevolutionarii dominatūs adversatio ad vulgandam psychoanalysin quoque positivum munus postrevolutionariis annis functa est; campus non alligatus ad Regiminis Antiqui scientiam." Though c.f. Hannah Proctor, "Reason Displaces All Love", The New Inquiry, Februarii die 14, 2014.
  65. Freud, S (1900). "The Interpretation of Dreams". IV et V (II editio). Hogarth Press, 1955.
  66. Freud, S (1915). "The Unconscious". XIV (II editio.). Hogarth Press, 1955.
  67. Carolus (Karl) Popper, Conjectures and Refutations, Londinium: Routledge et Keagan Paul, 1963, pp. 33–39; e Theodoro (Theodore) Schick, ed., Readings in the Philosophy of Science, Prospectus Montis, CA: Mayfield Publishing Company, 2000, pp. 9–13. [Faculty.washington.edu]
  68. Iunii 2008 studium a Consociatione Psychoanalyticā Statunitensi, velut relatum in diario New York Times, "Freud Is Widely Taught at Universities, Except in the Psychology Department" a Patriciā Cohen, die 25 Novembris anni 2007.
  69. Verbi gratiā, scientifici cerebrales structuras erga Freudianos conceptūs tales libidinem, vires propulsorias, inconscium et repressionem retulere. Apud contributores ad neuropsychoanalysin eminent Antonius (António) Damásio (Damásio, A. (1994). Descartes' error: Emotion, reason, and the human brain; Damásio, A. (1996). The somatic marker hypothesis and the possible functions of the prefrontal cortex; Damásio, A. (1999). The feeling of what happens: Body and emotion in the making of consciousness; Damásio, A. (2003). Looking for Spinoza: Joy, sorrow, and the feeling brain); Ericus (Eric) Kandel; Iosephus (Joseph) E. LeDoux (LeDoux, J.E. (1998). The emotional brain: The mysterious underpinnings of emotional life (Touchstone ed.). Simon & Schuster. Originale opus anno 1996 editum. ISBN 0-684-83659-9); Iacobus (Jaak) Panksepp (Panksepp, J. (1998). Affective neuroscience: The foundations of human and animal emotions. Novum Eboracum et Oxonia: Oxford University Press); Oliverius (Oliver) Sacks (Sacks, O. (1984). A leg to stand on. Novum Eboracum: Summit Books/Simon and Schuster); Marcus (Mark) Solms (Kaplan-Solms, K., & Solms, M. (2000). Clinical studies in neuro-psychoanalysis: Introduction to a depth neuropsychology. Londinium: Karnac Books; Solms, M., & Turnbull, O. (2002). The brain and the inner world: An introduction to the neuroscience of subjective experience. Novum Eboracum: Other Press); et Duglassius (Douglas) Watt.
  70. Iunii 2008 studium a Consociatione Psychoanalyticā Statunitensi, velut relatum in diario New York Times, "Freud Is Widely Taught at Universities, Except in the Psychology Department" a Patriciā Cohen, die 25 Novembris anni 2007.
  71. Gazzaniga, Michael (2010). Psychological Science. Novum Eboracum: W.W. Norton & Company. p. 23. ISBN 978-0-393-93421-2.
  72. Rowan, John. (2001). Ordinary Ecstasy: The Dialectics of Humanistic Psychology. Londinium, Britanniarum Regnum: Brunner-Routledge. ISBN 0-415-23633-9
  73. A. J. Sutich, American association for humanistic psychology, Articles of association. Palus Altus, CA (mimeographatum): Augusti die 28, 1963; in Severin (ed.), Humanistic Viewpoints in Psychology (1965), pp. xv–xvi.
  74. Hergenhahn, B.R. (2005). An introduction to the history of psychology. Bellus Mons, California: Thomson Wadsworth. pp. 528–36.
  75. Hergenhahn, B.R. (2005). An introduction to the history of psychology. Bellus Mons, California: Thomson Wadsworth. pp. 546–47.
  76. Frankl, V. E. (1984). Man's search for meaning (rev. ed.). Novum Eboracum Washington Square Press. p. 86.
  77. Seidner, Stanley S. (die 10 Iunii anni 2009) "A Trojan Horse: Logotherapeutic Transcendence and its Secular Implications for Theology". Mater Dei Institute. p 2.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baker, David B., ed. 2012. The Oxford Handbook of the History of Psychology. Oxford Library of Psychology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780195366556.
  • Brock, Adrian C., ed. 2006. Internationalizing the History of Psychology. Novi Eboraci: New York University Press. ISBN 9780814799444.
  • Chin, Robert, et Ai-li S. Chin. 1969. Psychological Research in Communist China: 1949–1966. Cantabrigiae Massachusettae: M.I.T. Press. ISBN 9780262030328.
  • Cina, Carol. 1981. Social Science for Whom? A Structural History of Social Psychology. Ph.D. dissertatio. State University of New York at Stony Brook.
  • Cocks, Geoffrey. 1997. Psychotherapy in the Third Reich: The Göring Institute. Ed. 2a. Novi Brunsvici Novae Caesareae: Transaction Publishers. ISBN 1560009047.
  • Forgas, Joseph P., Kipling D. Williams, et Simon M. Laham. 2005. Social Motivation: Conscious and Unconscious Processes. Cambridge University Press. ISBN 0521832543.
  • Gregory, Robert J. 2011. Psychological Testing: History, Principles, and Applications. Ed. 6a. Bostoniae: Allyn & Bacon (Pearson). ISBN 9780205782147.
  • Guthrie, Robert. 1998. Even the Rat was White: A Historical View of Psychology. Ed. 2a. Bostoniae: Allyn and Bacon (Viacon). ISBN 0205149936.
  • Leahey. 2001. A History of Modern Psychology. Ed. 3a. Upper Saddle River Novae Caesareae: Prentice Hall (Pearson).
  • Luria, A. R. 1973. The Working Brain: An Introduction to Neuropsychology. Conv. Basil Haigh. Basic Books. ISBN 046509208X.
  • Herman, Ellen. 1993. Psychology as Politics: How Psychological Experts Transformed Public Life in the United States 1940–1970. Ph.D. dissertati. Brandeis University.
  • Hock, Roger R. 2002. Forty Studies That Changed Psychology|Forty Studies That Changed Psychology: Explorations Into the History of Psychological Research. Ed. 4a. Upper Saddle River, Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 9780130322630.
  • Kozulin, Alex. 1984. Psychology in Utopia: Toward a Social History of Soviet Psychology. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262110873.
  • Morgan, Robert D., Tara L. Kuther, et Corey J. Habben. 2005. Life After Graduate School in Psychology: Insider's Advice from New Psychologists. Novi Eboraci: Psychology Press (Taylor & Francis Group). ISBN 184169410X.
  • Severin, Frank T., ed. 1965. Humanistic Viewpoints in Psychology: A Book of Readings. Novi Eboraci: McGraw Hill. ISBN
  • Shah, James Y., et Wendi L. Gardner. 2008. Handbook of Motivation Science. Novi Eboraci: The Guilford Press. ISBN 9781593855680.
  • Teo, Thomas. 2005. The Critique of Psychology: From Kant to Postcolonial Theory. Novi Eboraci: Springer. ISBN 9780387253558.
  • Wallace, Edwin R., IV, et John Gach, eds. 2008. History of Psychiatry and Medical Psychology. Novi Eboraci: Springer. ISBN 9780387347080.
  • Weiner, Bernard. 2013. Human Motivation. Hoboken Novae Caesareae: Taylor and Francis. ISBN 9780805807110
  • Weiner, Irving B. 2003. Handbook of Psychology. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons. ISBN 0471176699.
    • 1: History of Psychology. Donald K. Freedheim, ed. ISBN 0471383201.
    • 2: Research Methods in Psychology. John A. Schinka & Wayne F. Velicer, eds. ISBN 0471385131.
    • 3: Biological Psychology. Michela Gallagher & Randy J. Nelson, eds. ISBN 0471384038
    • 4: Experimental Psychology. Alice F. Healy & Robert W. Proctor, eds. ISBN 0471392626.
    • 8: Clinical Psychology. George Stricker, Thomas A. Widiger, eds. ISBN 0471392634.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Gelder, Mayou, et Geddes. 2005. Psychiatry. Novi Eboraci: Oxford University Press, Inc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad psychologiam spectant.



stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!