Rheumatologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Curatio rheumatismi per instrumentum lasericum

Rheumatologia (e verbis Graecis ῥεῦμα 'fluxus' + λόγος 'disciplina') est subdisciplina medicinae conservativae, quae inflammationes ineptas systemate immunitatis effectas excitato comprehendunt, intellegere, curare intendit.

Medici rheumatologiae periti rheumatologi[1]appellantur. Rheumatologi igitur in affectibus textuum conexivorum morbosis occupantur. Pro eo aegroti rheumatologos non solum et propter articulationum et dermis et vasorum affectus consulere solent, sed etiam cordis vel reni vel cerebri vel aliorum viscerum.

Aliqui morbi rheumatici saepe rheumatismus appellantur, qui profecto morbus non singularis est, sed potius 400 fere morbos affectusque continet.

Classificatio morborum rheumaticorum[recensere | fontem recensere]

In medicina morborum rheumaticorum, copia inveniri potest. Etsi illorum attamen plerique modo symptomata pauca incertaque viscerum paucorum ostendant, aliquo semper modo corporis universitas perturbata sit, quaeque classificatio incerta est. Ex consuetudine pars corporis frequentius implicata nominatur.

Arthopathiae[2] degenerativae[recensere | fontem recensere]

Arthritis est quaevis inflammatio articulationis. Osteoarthritis quoque morbus articulationis rheumaticus, sed cum perturbatione ossis addita. Articulationes vel definitae vel generalisatae in morbum incidi possunt.

Arthropathiae inflammatoriae[recensere | fontem recensere]

Cum arthropathiae degenerativae degeneratione natae essent, arthropathiarum inflammatoriarum inflammatio res mutat. Inter alia apoptosis, excitatio receptoriorum typi Toll atque inflammasomatum, productio cytokinorum effectus inflammationis exercent[3]. Arthritis rheumatoidea frequentissimus e morbis rheumaticis est. Alii morbi rheumatologici cum arthropathia inflammatoria sunt:

  • Spondyloarthropathiae (spondyloarthroses)
    • Spondylosis ankylosans
    • Arthritis reactiva (arthropathia reactiva)
    • Arthropathia psoriatica
    • Arthropathia enteropathica
  • Arthritis idiopathica iuvenilis

Praeterea sunt:

  • Morbi rheumatici textus conexivi
  • Morbi rheumatici textus mollis
  • Morbi rheumatici ossium
  • Morbi rheumatici articulationum cum crebritate familiari
  • Syndromae rheumaticae ab substantiis infectiosis effectae
  • Morbi rheumatici metabolismi
  • Morbi rheumatici ut symptoma neoplasmatis
  • Syndromae neurovasculariae
  • Alii morbi rheumatici articulationum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C. Egger (1998), PONS: Wörterbuch des neuen Lateins, Libraria Editoria Vaticana (Stutgardiae: Klett Verlag, 1992), ISBN 3-12-517522-4 (Theodisce).
  2. ἄρθρον = articulus, πάθος = 'passio, morbus'
  3. Cuda CM, Pope RM, Perlman H (2016). "The inflammatory role of phagocyte apoptotic pathways in rheumatic diseases". Nature Reviews Rheumatology 12 (9): 543-58 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]