Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Cibus

E Vicipaedia
(Redirectum de Alimentum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Alimenta ex fontibus plantarum.
Großes Stilleben mit einer Dame und Papagei ('Magna natura mortua cum muliere et psittaco'), pictura a Francisco Snyder picta, varia saeculi septimi decimi alimenta pingit.

Cibus est quaelibet res[1] ad praebendum nutritionale corporis animalis adiumentum consumpta, quae plerumque in plantis vel animalibus oritur, et nutrimenta necessaria continet, sicut carbohydrata, adipes, proteina, vitamina, et mineralia. Res ab organismo ingeritur atque ab organismi cellulis concoquitur ut energiam efficiat, vitam sustineat, vel auctum excitet. Homines plerumque cibum cum potione edunt.

Omnem per historiam, homines alimentum rationibus duabus comprehenderunt: venatione et collectione atque agricultura. Hodie, plurimum energiae alimentariae quam numerus incolarum mundi consumit ab industria alimentaria et biotechnologia suppeditatur.

Pars hominis culturae locos foris ad edere habere est, popinas nomine, et habere possunt varias culturas cibi e variis partibus mundi.

De vocabulis[recensere | fontem recensere]

Vocabula significatione cibo similia sunt esca, victus, alimentum (a verbo alendo), ac pabulum.

Fontes cibi[recensere | fontem recensere]

Maior pars cibi humani in plantis oritur. Praeter ipsae plantae quas homines edunt, etiam animalia ab hominibus esa plantis aluntur. Multis victus cottidianus est frumentum, quod plus energiae cibariae per orbem terrarum quam ulla alia planta culta praebet. Inter frumenta maizium, triticum, oryzaque 87 centesimas partes totius frumenti cultivationis constituunt.[2] Maxima pars frumenti per orbem terrarum culti pecori datur.

Inter alimenta neque ex animalibus neque ex plantis facta sunt fungi esculenta, ut boleta. Fungi et bacteria adhibentur in cibis fermentatis et salsis ut pane fermentato, temetis, caseo, cucumeribus salsis, kombucha, ac iogurto. Nonnulla cyanobacteria ut spirulina supplementa cibaria eduntur.[3] Substantiae inorganicae ut sal, sodium bicarbonatum, ac tartarum ad cibos servandos et mutantos adhibentur.

Genera cibi[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Definitio ex Encyclopaedia Britannica.
  2. "ProdSTAT". FAOSTAT 
  3. McGee, 333–334.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Collingham, E. M. 2011. The Taste of War: World War Two and the Battle for Food.
  • Katz, Solomon. 2003. The Encyclopedia of Food and Culture. Scribner.
  • Marion Nestle. 2007. Food Politics: How the Food Industry Influences Nutrition and Health. Ed. retractata et aucta. University Presses of California. ISBN 0-520-25403-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad alimentum spectant.