Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Olim bibliotheca regia, nunc aedes facultatis iurisconsultorum.

Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis[1] Germanice Humboldt-Universität zu Berlin, olim Universitas Friderica Guilelma Berolinensis[2] est veterrima universitas urbis Berolini, anno 1810 a Gulielmo de Humboldt condita. Ibi fuerunt anno 2008 34 612 studiosi et 2633 operarii, e quibus 259 professores. Est universitas rei publicae. Per annum 281 565 Mio.  expendere potest.

Universitas locata est in via nomine Unter den Linden in Media. Coordinata geographica sunt: 52° 31′ 5″ Sept., 13° 23′ 36″ Ort.

Exemplum documenti promotionis[recensere | fontem recensere]

ALMA UNIVERSITAS HUMBOLDTIANA BEROLINENSIS[1]
QUOD DEUS IN CHRISTO BENE VERTAT
PRAESIDENTE MAGNIFICO
(N.N.)
(E.G.) PHILOSOPHIAE DOCTORE
LINGUAE LITTERARUMQUE GERMANICARUM VETERUM
PROFESSORE PUBLICO ORDINARIO
(N.N.)
THEOLOGIAE DOCTOR ET PROFESSOR PUBLICUS ORDINARIUS
H. A. DECANUS
IN VIRUM ORNATISSIMUM / IN MULIEREM ORNATISSIMAM
(N.N.)
NATUM / NATAM DIE (XXX) MENSIS (XXX) ANNI (XXX)
IN MUNICIPIO / IN URBE / IN PROVINCIA (XXX)
(terra originalis)
POSTQUAM DISSERTATIONEM PROTULIT
(Thema dissertationis)
QUAE DISSERTATIO PONDERATA EST IUDICIO
SUMMA / MAGNA CUM LAUDE / CUM LAUDE vel RITE
(Nota Germanice scripta)
ET COLLOQIUM EXAMINATORIUM PEREGIT
EXAMINA SUMMA / MAGNA CUM LAUDE / CUM LAUDE vel RITE SUPERA-
VIT
EX DECRETO FACULTATIS
SUMMOS IN THEOLOGIA HONORES DOCTORISQUE NOMEN
IURA ET PRIVILEGIA
CONTULI CONLATAQUE ESSE TESTOR
IN EIUSQUE REI FIDEM HAS LITTERAS FACULTATIS
THEOLOGORUM
SIGILLO SANCIENDAS CURAVI
PRÄSIDENT/PRÄSIDENTIN der
DEKAN/DEKANIN der Theologischen Fakultät
Humboldt-Uníversität zu Berlin
DATUM BEROLINI DIE (XXX )MENSIS (XXXX) ANNI (XXXXXXXX)
(Universitatis sigillum)

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Amtliches Mitteilungsblatt der theologischen Fakultät
  2. "Universitatis Fridericae Guilelmae Berolinensis" (cas. gen.): vide epistulam

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Humboldtianam spectant.