Materia (physica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Materia solidaMateria liquida
Materia gaseaMateria plasmatiana
Materia existere potest formis variis, forma firma, forma fluens, forma gasea, et forma plasmatiana.

Materia in scientia physica appellatur quaeque res generica ex qua speciales res corporeae faciuntur, vel etiam sensu collectivo materia appellatur omnes res quae in res corporeas componi possunt. Hanc notionem olim primum Thales dedit cum omnia ex aqua facta esse ponit.

Materiae notio autem multo in tempus mutata est propter novas scientas de rerum natura reppertas. Antiqui geometri definierunt materiam ut nihil sit nisi omnis quae locum habet et spatium complet. Tandem Newtonus et alii experimentis reppererunt massam esse veram materiae substantiam propterea quod in corporibus tangibilibus quantitas motus coniunctim a quantitate materiae et velocitate una multiplicatis determinatur. Postea et saeculo vicesimo mechanicae quanticae periti demonstraverum particulae elementariae massam habere posse etsi eae punctis constitutae volumine geometrico omnino carent. Quapropter quamquam geometri olim volumen censuerunt attributum clavem omnium rerum, physici autem hodie censeant massam. Qua de causa, astrophysici, cum indicia massae additiciae in universo saeculo vicesimo primo invenerunt, nulla materia autem telescopiis visibili hanc massam appellaverunt materia obscura.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad materiam spectant.