Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pharmacologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Variae res pharmacologicae, inter quas neuropharmacologia, pharmacologia renalis, metabolismus humanus, metabolismus intracellularis, et regulatio intracellularis

Pharmacologia (Graece φάρμακον 'remedium', 'venenum') est scientia actionis et reactionis inter substantias et organismos. Pharmacologiae ergo termini praecipui sunt pharmacodynamicae velut pharmacocineticae. Magnam vim habere possunt, et substantiae ad organismum (pharmacodynamica) et organismus ad substantias (pharmacocinetica).? Subdisciplinae pharmacologicae sunt, exempli gratia, neuropharmacologia, pharmacogenetica, et toxicologia.

Pharmacia invicem substantiarum usum (progressus, probatio, fabricatio, substantiam reddere) tractat.

De substantiis[recensere | fontem recensere]

Ob perspicuitatem diligentiorem inter verbos substantiae, drogae, pharmacon, medicamenti necesse est discribi:

  • Substantia — Materia sive substantia chemica cum compositione constante
  • Droga[1] — quaelibet substantia activa biologica
  • Pharmacon — quaelibet substantia activa biologica sive pars drogae quaedam activa cum substantia vel substantiis endogenis (de origine interiori)
  • Medicamentum pharmaceuticum — aut substantia aut droga aut pharmacon in morbos dignoscendis et tractandis

De substantiarum naturis pharmacologis[recensere | fontem recensere]

De substantiarum vi pharmacodynamica ad organismum (pharmacodynamica)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Pharmacodynamica

Pharmacodynamica substantiarum effectus describit ut effectus grati et non grati (secundarii) et interactiones, sicut rationes inter dosis et effectus, machinationes effectuum, toxicodynamica.

Pars pharmacodynamicae novior est pharmacodynamica multicellularis (abbreviatura internationalis 'MCPD'), quae effectus substantiarum cellularumque plurium et in vivo et in silicio investigat.

De substantiarum vi pharmacocinetica in organismo (pharmacocinetica)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Pharmacocinetica

Quomodo sive quare corpus animale substantiae respondet, cum specimine "cubiculorum multorum" explicari potest. Communiter quattuor notiones in usu sunt: absorptio, distributio, metabolismus et excretio. Eae ADME abbreviantur, cum aliquando praestante "L" (Liberatio) L-ADME utitur. Hi effectus cum notione pharmacocineticae conectuntur. His in rebus diversae formae transitionis inter liquores et cellulas agunt, exempla sunt:

  • Diffusio passiva: sine energia ("secundum fluxum")
  • per proteina oneraria (Systema classificationis proteinarum onerariae TCDB[2]: 2A)
  • Transitus activus: cum consumptione energiae ("adversus fluxum")

Cum substantia activa non iam diluta sit, liberatio velocitatem in tali re statuens primo grado erit. At substantiiae inactivae aeque eodem modo momenti sunt.

Absorptio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Absorptio (pharmacologia)

Absorptio est transitus substantiae liberae per tunicam mucosam (oralem, gastricam, intestinalem, bronchialem exempli causa) sive per cutem ad sanguinem. Definitio alia absorptionem drogae motus de administrationis sito ad compartimentum centrale esse dicit.[3]

Si iecur pars transitus est, effectus primi transitus substantiis variis momentum habet. Hoc metabolismo praesystemico in iecore illae per primam iecoris transitum suum diminuuntur. Exempla effectus primi transitus sunt imipraminum sive diazepamum.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Distributio subtantiam, simulatque in sanguinem, inter organismi vivis liquores extracellulares et tela cum liquore intracellulari continuo mutari significat[4].

Metabolismus[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Metabolismus

Brevi metabolismo substantiarum significatio duplex est: 1. Formatio (anabolismus) substantiae activae ex substantia inactiva, per exemplum: L-DOPA (substantia inactiva) et dopaminum (substantia activa). 2. Dissolutio (catabolismus) substantiae activae ad substantiam inactivam, per exemplum insulinum (substantia activa) in duas partes (inactivas) divitur.

Excretio[recensere | fontem recensere]

Magna ex parte excretio per renes fit, minus per faeces. Excretio substantiarum activarum per lac mammarum infantem in periculum adducere possit. Substantiae excretionis sunt ammonia, urea, guaninum, acidum uricum, creatininum creatinumque, corpuscula ketonica, gases intestinales (ut N2, methanum, aquae vapor).

Valores et signa[recensere | fontem recensere]

Qualitas pharmacocinetica cuiusdem substantiae

nominari potest.

Abusus[recensere | fontem recensere]

Plures substantiae ad dependentiam concurrere possunt. Abusus exemplum est grex benzodiazepini.

Substantiarum pharmacologicarum systemata classificationis[recensere | fontem recensere]

Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque (Codex ATC)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque

Ordo mundi sanitarius (OMS, anglice WHO) omnia substantia medicamentorum pharmaceutico cum effectu in organismo in indicem nomine "Codex ATC" (Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque) rettulit. Per exemplum C03 significat diuretica, J01AA02 Doxycyclinum (antibioticum, tetracyclinum).

Neuroscientia subiecta nomenclatura[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2008 Collegium Europaeum Neuropsychopharmacologia ECNP novam discriptionam ad gregium substantiarum psychopharmacologicarum designandum proposuit[5]. Illa neuroscientia subiecta nomenclatura mutationes scientiae de essentia novioris exprimat[6].

Subdisciplinae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Laurentius L. Brunton, Ioannes S. Lazo, et Keith L.Parker (2006). Goodman & Gilman's the pharmacolgical basis of therapeutics. Sunderland Massachusettae: McGraw-Hill. ISBN 0-07-142280-3 (Anglice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. de origine (Batavice) droog = siccus
  2. Saier MH, Tran CV, Barabote RD (January 2006). "TCDB: the Transporter Classification Database for membrane transport protein analyses and information". Nucleic Acids Res. 34 (Database issue): D181–D186 
  3. Goodman, Louis Sanford, 1906-; Gilman, Alfred, 1908-; Brunton, Laurence; Lazo, John S.; Parker, Keith L. (2006). Goodman & Gilman's the Pharmacological Basis of Therapeutics (11th ed.). Novum Eboracum: McGraw-Hill 
  4. http://www.reocities.com/carminepascuzzolima/FC_Distrib.PDF
  5. Zohar J, Nutt DJ, Kupfer, Moller H-J, et al. (2014). A proposal for an updated neuropsychopharmacological nomenclature. Eur Neuropsychopharmacol 24: 1015-14.
  6. Situs interretialis ECNP de neuroscientia subiecta nomenclatura (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]