Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Fridericus Nietzsche

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Fridericus Nietzsche
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Nietzsche: imago
Fridericus Nietzsche: subscriptio
Nativitas: 15 Octobris 1844; Röcken
Obitus: 25 Augusti 1900; Vimaria
Patria: Regnum Borussiae, statelessness
Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Nietzsche

Officium

Munus: philosophus, Linguista, Poëta, Scriptor, compositor, Praeceptor, Q16267607, professor, Moralistae Francici, music critic, classical scholar
Patronus: Universitas Basiliensis

Consociatio

Religio: atheist

Familia

Genitores: Carl Ludwig Nietzsche;
Coniunx: no value

Fridericus Nietzsche, Theodisce plenius Friedrich Wilhelm Nietzsche (natus die 15 Octobris 1844; mortuus Vimariae die 25 Augusti 1900), fuit philologus, linguis antiquis eruditus, humanista, et philosophus Germanus. Ingeniosissimus et perspicacissimus criticus temporum modernorum habetur, antiquarum et recentiorum litterarum perquam sciens, simul laudator et detractor rationis et veritatis.

Nietzsche annum septemdecimum agit.

Fridericus Nietzsche, Caroli Ludovici Nietzsche pastoris Lutherani uxorisque Franciscae Oehler filius, natus est Röcken in oppido Saxoniae (eo tempore provinciae regni Borussiae) die natali regis Friderici Gulielmi, cuius praenomina accepit. Patrem ob morbum cerebri annum quintum agens amisit. Mater cum familia ad urbem Naumburg migravit, ubi iuvenis ab anno 1858 gymnasium Portam Scholae frequentavit. Anno 1864 apud universitatem Bonnensem, professore Friderico Gulielmo Ritschl, annisque insequentibus Lipsiae eodem tutore qui cum discipulo se ad hanc Almam Matrem commovit, profunde litteris Graecis Latinisque institutus est. Ad munus professoris earundem litterarum in Universitate Basiliensi annum vicesimum quartum agens convitatus est; ibi lectionem inauguralem anno 1869 proposuit, titulo Homer und die klassische Philologie. His annis varia philologica divulgavit de Theognide, de Homero, de Certamine Homeri et Hesiodi, de Diogene Laertio, biographo philosophorum.

Sed iam anno circiter 1865, Davidis Strauss Das Leben Jesu, kritisch bearbeitet libro historico perlecto, fidem Christianam abiecit; iam operibus philosophorum recentiorum studere incipiebat, imprimis Arthuri Schopenhauer Die Welt als Wille und Vorstellung, mox Friderici Alberti Lange Geschichte des Materialismus, e quo opere nuper divulgato de philosophia Immanuelis Kantii, de musica Richardi Wagner, de litteris Theodori Dostoevskij atque de scientia Caroli Darwin didicit.

Scripsit aliquot libros potentissimos qui totum saeculum et expresserunt et affecerunt. Carmina quoque philosophica nonnulla composuit quae ad caput et caudam operum Ars iucunda ac Ultra bonum malumque adponuntur. Notissimum est opus suum Sic dixit Zoroaster in quo sententias suas poetica lingua docet. Nietzsche est maxime insignis auctor sententiarum brevium et gravium, verbi causa, "Deus mortuus est."

Inimicus Christanitati fuit et "superhominem" postulavit (vide etiam Homo dominus). Et contra nihilismum "amorem fati" proposuit, id est, suae vitae in omnibus particulis affirmationem .

Anno 1889 cum Augustae Taurinorum in urbe Italica esset, vesanus factus est, et postea sub cura matris sororisque usque ad mortem anno 1900 iacebat.

Cogitata philosophica[recensere | fontem recensere]

In rerum natura, certamen profundum inter vires Apollinis Bacchique vidit. Apollo ei legem et frenum, rationem et ordinem et contemplationem significavit, Bacchus autem naturam profundissimam et intimam humanam, id est vim vegetabilem, suae potentiae maximae appetentissimam etiam usque ad exitium suum. Nietzsche defectum impulsus Bacchici in humanitate Europae per saecula recentia amariter lamentavit et deploravit. Christianitatem culpavit quod deos antiquos necavit, serius tamen querebatur "Deus mortuus est, et eum necavimus." Sed vim vitalem Socrates ipse iam delere coeperat quod vires rationales (et sic regnum Apollonis) coluerat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Citationes[recensere | fontem recensere]

  • Deus mortuus est. (Gott ist tot.)
  • Quod me non necat, me reddit fortiorem. (Was mich nicht umbringt, macht mich stärker.)
  • Tu si diu in abyssum spectabis, in te spectabit ipse."
  • Sine rebus musicis, vita erratum esset. (Ohne Musik wäre das Leben ein Irrtum.)
  • In vero vinitas.
  • Reditus aeternus, forma altissima positiva.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Encyclopaedica
Editiones operum
  • Hans Joachim Mette, Karl Schlechta, Carl Hoch, edd., Friedrich Nietzsche: Frühe Schriften. 5 voll. Monaci: Beck
Vita et opus
  • Ansell-Pearson, Keith. 1994. An Introduction to Nietzsche as Political Thinker. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-41722-8. (Paginae selectae apud Google Books).
  • Benson, Bruce Ellis (2007). Pious Nietzsche: Decadence and Dionysian Faith. Indiana University Press. p. 296 .
  • Chamberlain, Lesley. 1996. Nietzsche in Turin: the end of the future. Londinii: Quartet. ISBN 0-7043-8028-5.
  • Deleuze, Gilles (1983). Nietzsche and Philosophy. trans. Hugh Tomlinson. Athlone Press. ISBN 0485112337 .
  • Gemes, Ken and Simon May (Editors) (2002) Nietzsche on Freedom and Autonomy, Oxford University Press.
  • Kaufmann, Walter (1974). Nietzsche: Philosopher, Psychologist, Antichrist. Princeton University Press. ISBN 0691019835 .
  • Kierans, Kenneth. 2010. On the Unity of Nietzsche's Philosophy. Animus 14. PDF. ISSN 1209-0689.
  • Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, "Nietzsche's works and their themes", in Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, edd., The Cambridge Companion to Nietzsche (Cantabrigiae, 1996. ISBN 0-521-36767-0) pp. 21-58 (Paginae selectae apud Google Books).
  • O'Flaherty, James C., Timothy F. Sellner, et Robert M. Helm. 1979. Studies in Nietzsche and the Classical Tradition. University of North Carolina Press. ISBN 0-8078-8085-X.
  • O'Flaherty, James C., Timothy F. Sellner, et Robert M. Helm. 1985. Studies in Nietzsche and the Judaeo-Christian Tradition. University of North Carolina Press. ISBN 0-8078-8104-X.
  • Porter, James I. 2000. Nietzsche and the Philology of the Future. Stanford University Press. ISBN 0-8047-3698-7.
  • Seung, T. K. 2005. Nietzsche's Epic of the Soul: Thus Spoke Zarathustra. Lanham Terrae Mariae: Lexington Books. ISBN 0-7391-1130-2.
  • Tanner, Michael (1994). Nietzsche. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0192876805 .
  • Young, Julian. 2010. Friedrich Nietzsche: A Philosophical Biography. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • von Vacano, Diego. 2007. The Art of Power: Machiavelli, Nietzsche and the Making of Aesthetic Political Theory. Lanham Terrae Mariae: Lexington.
  • Wistrich Robert S. 2002. Nietzsche: Godfather of Fascism? Princetoniae: Princeton University Press.
De operibus singulis
  • Corriero, Emilio Carlo. 2007. Nietzsche olter l'abisso: Declinazioni italiane della 'morte di Dio.' Turini: Marco Valerio.
  • Lampert, Laurence (1986). Nietzsche's Teaching: An Interpretation of "Thus Spoke Zarathustra". New Haven: Yale University Press. ISBN 0300044305 .
  • Porter, James I. 2000. The Invention of Dionysus: An Essay on The Birth of Tragedy. Stanford University Press. ISBN 0-8047-3700-2.
Fortuna
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Nietzsche spectant.