Scientia cognitionis

E Vicipaedia
(Redirectum de Scientia cognitiva)
Jump to navigation Jump to search
Diversae doctrinae quae ad scientiam cognitionis duxerunt. Miller 2003.

Scientia cognitionis est scientia interdisciplinaris, quae perceptionem, memoriam, cogitationem, linguam, notiones ceterasque res ad cognitionem pertinentes tractat et explanat. Praeterea de variis datorum pertractandorum mechanismis automaticis disserit. Scientia cognitionis duobus modis adiri potest, qui sunt repraesentatio (cognitio quomodo exhibeatur) et processus (informatio quomodo pertractetur). Scientia cognitionis partes psychologiae, philosophiae, linguisticae, anthropologiae, neuroscientiae, intellegentiae artificialis suas fecit.[1]

De originibus scientiae cognitionis[recensere | fontem recensere]

Origo scientiae cognitionis a philosophis — praesertim a Platone, Cartesio, Leibnitio, Davide Hume, Kantio — trahi solet. Nam Plato, Cartesius et Kantius ad quaestionem, num facultates mentis natura insitae et congenitae sint, solvendam multum contulerunt. Et certis factis praecautionibus etiam conexionismus associativus a cogitatione Humeana duci potest.

Verae scientiae cognitionis initia saeculo XX facta sunt, postquam psychologia a behaviorismo se expedivit. Hic non licet praeterire reprehensionem contra behaviorismum a Noam Chomsky factam.[2] Etiam intellegentia artificialis ab Johanne McCarthy, Marvino Minsky, Alleno Newell, Herberto Simon exculta ad scientiam cognitionis instituendam viam munivit. Discrimen magnum fuit symposium interdisciplinare in Massachusettensi Instituto Technologiae anno 1956 habitum, in quo res ad theoriam informationis multis ex partibus consideratae sunt.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gardner 1987: 37.
  2. Chomsky 1959.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chomsky, N. (1959) [Iudicium libri Skinner (1957).] Language 35(1): 26–58.
  • Friedenberg, J. & Silverman, G. (2012) Cognitive Science. An Introduction to the Study of Mind. Editio secunda. Sage Publications.
  • Gardner, H (1987) The Mind's New Science: A history of the cognitive revolution. Basic Books,
  • Marr, D. (1982) Vision: A computational approach. Freeman & Co.
  • Miller, George A. (2003) The cognitive revolution: a historical perspective. Trends in Cognitive Sciences 7(3): 141-144.
  • Skinner, B.F. (1957) Verbal Behavior. Appleton-Century-Crofts.