Roman numeral 10000 CC DD.svg

Martinus Heidegger

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Martinus Heidegger.
Domus natalis Martini Heidegger.
Monumentum Martino Heidegger dicatum.

Martinus Heidegger, die 26 Septembris 1889 Messkirchi natus, Friburgi Brisgoviae die 26 Maii 1976 obiit. Germanicus philosophus clarissimus fuit, qui magnum opus quod “Esse et tempus” (Theodisce 'Sein und Zeit') scripsit.

Quae essendi ideae significatio est? Haec philosophi Martini Heidegger fundamentalis quaestio est. Ille “ontologicae differentiae” philosophus est, qui inter definitiones “esse ipsum” (Heidegger) atque “existentia et essentia” (metaphysica generalis) stricte discernit.

Nam, secundum Heidegger, metaphysica essendi fundamentum considerari non potest. Ea de causa, ille metaphysicam per essendi oblivionem potius describit, et philosophiam suam "ontologiam fundamentalem" (Theodisce 'Fundamentalontologie') appellat. Postea, Heidegger de essendi eventu loquitur, quia tale “esse ipsum” per metaphysicae historiam velatur, sed etiam pariter manifestatur. Heidegger novum philosophandi genus experiri conatus est, per quaestiones generales secundum de “esse ipsum” significationem conditum. Metaphysicae historiam per essendi oblivionem nove enarravit.

Esse et Tempus[recensere | fontem recensere]

Martini Heidegger magnum opus philosophicum, quod “Esse et Tempus” (Theodisce "Sein und Zeit"), anno 1927 prolatum, est philosophiae liber temporibus nostris clarissimus. Prologus[1] cum sententia clara philosophi Platonis ex dialogo Sophista coepit, ut sequitur:

"δῆλον γὰρ ὡς ὑμεῖς μὲν ταῦτα πάλαι γιγνώσκετε, ἡμεῖς δὲ πρὸ τοῦ μὲν ᾠόμεθα, νῦν δ᾿ ἠπορήκαμεν." [2]
"Palam enim, vos iam diu rem novisse, nos autem olim quidem scire putavimus nunc autem defecimus."[3]

Heidegger ipse de significationis essendi idea perobscuram quaestionem ponit, ut sequitur:  

"Num hodie, si quis nostrum quae essendi ideae vera significatio sit quaerat, responsum reddere possimus?
Minime vero.
Quam ob rem, denuo quae verbis “esse” vis sit nobis quaerendum est.
Atque num hodie quidem turbamur, cum nos quid “esse” significet nescire edocti sumus? Minime vero.
Itaque, denuo significationis essendi queastio nobis ponenda est.
Ac huius libri causa haec est: quid, cum “esse” dicimus, hoc significet."[4]

Heidegger et Nazismus[recensere | fontem recensere]

At, ab anno 1933 usque ad 1945, Heidegger Factionis socialistarum nationalium Germanicae socius fuit, quod postea status academici et disputandi facultatis privationis causa ei fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martin Heidegger (1986), Sein und Zeit (1927), Tubingae, p. 1
  2. Plato, Sophista 244 a.
  3. Conversio ex lingua Graeca in linguam Latinam, Marsilio Ficino auctore: http://www.opera-platonis.de/Didot2/Sophistes244.htm.
  4. Heidegger, Martin: ibid.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]