Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dolor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mulier dolorem patitur inter iniectionem medicam.

Dolor est molesta passio sensus et animi iuncta aut similis verae aut potentiali laesioni textus.[1] Dolor corporis fit, cum stimulus quidam textibus nocuit. Sed detrimentum textus non semper dolorem affert. Non enim sentitur dolor, nisi sunt receptoria ad dolorem experiendum apta. Quae receptoria cum aliis tum cartilagini articulari, materiae cerebri, broncho desunt.

Primus gradus doloris in systemate nervoso fit, ubi receptoria ad stimulum respondent. Quo facto nuntius doloris per neurona ad eas systematis nervosi centralis partes, in quibus dolor sentitur, transmittitur. Etiam fieri potest, ut dolor in systemate nervoso mutetur. Denique dolor in crebro? sentitur. In acerrimo impetu doloris nihil aliud in conscientia morari potest.

De dolore acuto et chronico[recensere | fontem recensere]

Exemplo utamur homine, qui forte manu focum calidum adtigit. In cute sunt receptoria caloris, quae nuntium in medullam spinalem transmittunt et, antequam in cerebrum pervenisset hic nuntius, iam manus de foco ablata est. Mox deinde aliquid accidisse percipit cerebrum, quod hoc factum in complexu rerum praeteritarum ponit: quid acciderit et cur, quaeritat. Denique consilium capit apposite faciendi. Hoc loco iam de foco ablata est manus. Sed nihilo minus operae pretium erat manum in aquam gelidam immergere ad dolorem mitigandum ac, ne fiat ambustio, prospiciendum. Nam provisum est evolutione, ut, si venerit grave trauma, praesto sit spatium temporis — fortasse semihorae spatium — quo dolor plus minusve aberit. Ubi aegrotus in tuto se esse sentit, etiam dolorem sentire incipit.[2]

Anxietas sensum doloris auget, itaque fieri potest, ut functio monitoria doloris evanescat. Quomodo feratur dolor, non solum ex genere detrimenti sed etiam ex aegroti ad calamitatem adfectione pendet. Si aegrotus (verbi causa) ex medico nosocomove sciat incommodum mox transiturum esse, ea cognitione iam mitigari potest dolor. Sed dolor neuropathicus, qui ex primaria laesione periphericae centralisve systematis nervosi oritur, qualitatem vitae magnopere reducere potest.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Terminologia doloris renovata apud IASP : "An unpleasant sensory and emotional experience associated with, or resembling that associated with, actual or potential tissue damage.".
  2. Kalso & al. 2018.
  3. Beniczky & al. 2005.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beniczky, S.; Tajti, J.; Tímea Varga, E.; Vécsei, E. (2005) Evidence-based pharmacological treatment of neuropathic pain syndromes. Journal of Neural Transmission 112 (6): 735-749.
  • Kalso, E.; Haanpää, M.; Hamunen, K.; Kontinen, V.; Vainio, A. (ed. 2018) Kipu ['Dolor'] Editio quarta et renovata. Duodecim.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad dolorem spectant.