Jump to content

Artes humaniores

E Vicipaedia
(Redirectum de Humanitates)
Plato philosophus. Sculptura Silanionis.
Concentus in Mozarteo Salisburgi habitus.
Opera Severini Kierkegaard in multos campos humanisticos accedunt, inter quos philosophia, litterae, theologia, psychologia, musica, studia classica.

Artes humaniores[1] vel (studia) humaniora sunt disciplinae academicae ex actionum et actorum humanorum variis ex partibus observationibus compositae. Artium humaniorum est igitur culturam humanam investigare et varios mores, rerum usus, formas non natura datas, sed studio et industria partas, scientiarum compositiones nec non eventorum progressiones ratione persequi. Qui in studiis humanioribus versantur ad praeterita, praesentia, futura hominis intellegenda non empiricis naturalium scientiarum rationibus utuntur, sed potius artes contemplativas vel intellectivas vel hermeneuticas vel interpretatorias vel criticas exercent.

Eruditi qui artibus humanioribus operam dant saepe humanistae appellantur. Illud autem nomen etiam philosophicam humanismi positionem describit, quae a nonnullis "antihumanistis" reicitur.

Disciplinae humanae

[recensere | fontem recensere]

Artes humaniores amplectuntur linguas antiquas et hodiernas, litteras, philosophiam, religionem, et artes oculorum et activas, inter quas musica et theatrum sunt. Studia humaniora, quae aliquando scientiae sociales habentur historiam, anthropologiam, ius, linguisticam, ac studia regionum, communicationis, et culturae comprehendunt.

Disciplinae humanae sicut historia, anthropologia culturalis, et psychoanalysis res investigant quibus ratio experimentalis non adhibetur, et potius plerumque ratione comparativa[2] et investigatione comparativa utuntur.

Nonnullae scholae secundariae cursus studiorum humaniorum offerunt, qui usitate in litteris, studiis orbis terrarum, et arte consistunt.

Nexus interni

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce humanistiset tieteet, (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Stockholm: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  2. p.28 Wallace et Gach (2008).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Buck, August. 1984. Die „studia humanitatis“ im italienischen Humanismus. In Humanismus im Bildungswesen des 15. und 16. Jahrhunderts, ed. Wolfgang Reinhard, 11–24. Deutsche Forschungsgemeinschaft. Mitteilung der Kommission für Humanismusforschung 12. Weinheim: Acta Humaniora. ISBN 352717012X.
  • Heidbrink, Ludger & Harald Welzer, eds. 2007. Ende der Bescheidenheit. Zur Verbesserung der Geistes- und Kulturwissenschaften. München: Beck.
  • Levi, Albert William. 1970. The Humanities Today. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0253139155.
  • Renaud, François. 1998. Humanitas. In Hu–K, ed. Gert Ueding,80–86. Historisches Wörterbuch der Rhetorik, 4. Tubingae: Niemeyer. ISBN 3484681047.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!