Gynaecologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gynaecologia[1][2] (a Graece γυνή, gyné, "mulier", et -λογία, -logía, "studium", inde gynaecologia "studium mulierum") disciplina est artium medendi, nam studium et sanatio systematis reproductivi femininae (cuius partes sunt vagina, uterus, tubae uterinae, et ovaria), sicut et mammarum. Fere omnes gynaecologiae periti (qui appellantur gynaecologi) sunt et medici obstetricii, quia disciplinae gynaecologia et obstetricia valde congruunt. Eo coniunguntur gynaecologia et obstetricia (breve OB/GYN) exempli gratia in valetudinariis. Obstetricia sunt ars medendi, quae curat functionem reproductionis femininarum, liberosque earum in graviditate (i. e. tempore antenatali), intra partum et immediate post partum.

Adumbratio systematis reproductionis feminae

Morbi[recensere | fontem recensere]

Condiciones, quas potentissimum curat gynaecologus sunt:

  1. Cancer systematis reproductionis
  2. Infectio systematis reproductionis
  3. Incontinentia
  4. Amenorrhoea
  5. Dysmenorrhoea
  6. Contagio





Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gynaecologiam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Adiectivum est "gynaecológicus, -a, -um"; persona, quae gynaecologiam reddit, est "gynaecólogus", "-a" vel "mulierum medicus", "-a".


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!