Jump to content

Psychopathologia

Latinitas bona
E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Psychopathologia (Graece ψυχή 'anima' + πάθος, 'passio' + λόγος 'sermo, vocabulum', una significantes 'sermo passionum animae') est scientia atque subdisciplina, quae functiones animae sicut mores describit et investigat, ut eorum psychiatria, psychoanalysis et psychologia melius sciantur.

Renatus Cartesius apud Christinam Mariam Alexandram, regina Sueciae
Ioannes Martinus Charcot
Carolus Theodorus Jaspers: Psychopathologia Generale

Plures formae constitutiones ad describenda symptomata syndromasque excogitatae sunt. Omnes formae ab iis ipsis temporibus ductae sunt, qui illarum fines, quantitates qualitatesque formaverunt.

Iter antiquum

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Aristoteles.

In Graecia antiqua tempore philosophorum classicorum Aristoteles in opere suo De animo (Περὶ ψυχῆς) animam humanam investigabat.

Iter Illuminationis

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Illuminatio.

In Illuminatione philosophus et mathematicus Francicus Renatus Cartesius in scripturis suis Principia philosophiae et praecipue Les Passions de l’âme (Passiones animae) de passionibus, aestu et luce in anima humana scripsit.

Functio et animi motus voluntate, amore, odio, maestitia, laetitia et cupidine iubentur. Argumentum ratio est, non religio vel superstitio.

Iter psychoanalysis

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Psychoanalysis.

Circiter ab anno 1878, Ioannes Martinus Charcot studia psychopathologica sua de hysteria occepit. Anno 1901 Sigismundus Freud, discipulus Ioanni Martini Charcot, opus suum "De psychopathologia vitae cotidianae" (Zur Psychopathologie des Alltagslebens) divulgabat. Hic, Freud de inconscienta iudicat eam se monstrare per errores, per verba dicta, lecta, scriptave falsa et oblita.

Ea inconscienta finis et centrum intellectivum psychopathologiae eius est. Numerus symptomatum minor est.

Iter positivismi

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Positivismus.

Carolus Theodorus Jaspers, a positivismo sectarum, nosologia, et phaenomenologiae anno 1913 motus, librum definitivum Allgemeine Psychopathologie (psychopathologia generale) inscriptum composuit. In capitulo primo Jaspers finem psychopathologiae nominat:

"Inter haec sita finis [medici psychiatrici et psychopathologici], ut homini numquam unico in totaliter verbis psychologicis solvere possit."

Huius libri argumentum conscienta, non inconscienta, est. Numerus symptomatum magnus est. Propositum igitur est probatio psychopathologica, nosologia symptomatum.

Iter hodiernum

[recensere | fontem recensere]

Ad praesens tempus symptomata et syndromae psychopathologicea in enchiridiorum decimus (ICD-10, Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum) Ordinis Mundi Sanitarii (WHO) et quintus Associationis Psychiatriae Americanae (DSM-V, APA) inveniuntur. Uterque enchiridiorum ex codice diagnosium cum numeribus caudicalibus constat, diagnosis medica recta per comparationem inter definitionem enchiridionis et symptomata conspecta capitur.

Hic propositum est classificatio morbis sive morborum. Numerus morborum magnus est tanquam numerus symptomatum magnus, sed tamen minor quam olim.

De symptomatibus et syndromis (status psychopathologicus)

[recensere | fontem recensere]

Symptomata (signa morborum) et syndromae (complexus signarum morborum) psychopathologica formant instrumentarium diagnosis psychiatricae psychologicaeque. Summa horum in statum psychopathologicum componitur. In hunc modum status psychopathologicus inter sermonem (explorationem) et diagnosem positus est.

Inter notiones psychopathologiae sunt et affectuum et interruptionum descriptiones cogitationis, cognitionis, conscientiae, intellegentiae, memoriae, mentis, morum, perceptionis, rationis, realitatis, voluntatis. Decussationes et differentiae sicut similitudines inter has et illas alterarum disciplinarum facere momenti ad functiones animae describendi possint.

Conferatur pagina principalis Conscientia.

Saepe status psychopathologicus primum conscientiam describit. Intra conscientam alias functiones[1]occultant.

Interruptiones memoriae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Memoria.

Haec maiore ex parte de explicationibus ex neuropsychologia cibum accipit. Functiones memoriae exempli gratia sunt: memoria sensorica (brevior), memoria operarum sicut memoria (longior) declarationium et procedurarum.

Interruptiones directionis

[recensere | fontem recensere]

Hominem se in circumiacientia perpetuo accomodare necesse est. Ipse temporum, locorum, contextus sui et etiam ipsius notitiam requirit, itaque dividi possunt:

  • Interruptiones directionis ad tempus
  • Interruptiones directionis ad locum
  • Interruptiones directionis ad contextum
  • Interruptiones directionis autopsychicae

Interruptiones cogitationis formalis

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Cogitatio.

Cogitatio est summa processuum consciorum qui continue simulque in cerebro geruntur. Solum operes istorum processuum conscii, opera ipsae non consciae sunt[2]. IIdem processuus de modo dicendi, audiendi, sentiendi et ceteri possunt. Interruptiones ad varia quantitates variabiles mechanographiae cerebralis[3] referuntur.

Sic cogitatio hominis esse possit:

  • leniter
  • bene sive male articulatim
  • strictim
  • paralogice
  • complicate
  • obscure
  • perplexim
  • praecisio cogitationis - repente fluxus cogitationum videtur interruptus; partim res postea alibi contineantur, partim locutor ipse interruptionem hanc cognoscat
  • lacerate
  • perseveranter
Conferatur pagina principalis Motus animi.

Quamvis multa varietas motuum proveniat, qui quaeque probatio psychopathologia describat, at tamen quasdam angustias necesse est. Equidem reductio motuum animi in motibus basalibus, ut Paulus Ekman[4] fert, neque est sufficiens, quia probatio psychopathologia opus discussoris maneat.

Motus esse possint:

  • anxie
  • maestiter (status tristitiae sive moeroris sive luctus)
  • aegre
  • incerte (motus tamquam temere aut fortuito)
  • irate
  • Motus culpae
  • Motus desperationis
  • rigide
  • in culpa se sentire

Interruptiones perceptionis

[recensere | fontem recensere]
Scacarium Adelsoniense est illusio optica supra scacarium umbra causa: profecto cana amborum rectangulorum A et B aequa sunt.
Conferatur pagina principalis Perceptio.

In cerebro stimulis externis (per exemplum auditus, visus) internisque quibusvis introitus et cursus (coniunctio cum stato praesento) cum computatione[5] (eventus), partes duae[6] saltem, sunt.

  • Illusio — perceptio mutata vivaque stimulo (externo) causa, imprimis optico
  • Alucinatio — perceptio viva sed imaginaria, sine stimulo (externo)
    • Alucinationes visuales
    • Alucinationes acusticae
    • Alucinationes tactiles
    • Alucinationes corporis sive alucinationes zoenaestheticae; dicens exempli gratia: "Radii trans corpus meum currunt."
    • Alucinationes olfactoriae; dicens exempli gratia: "Ubiubi gasium odoror."
  1. Scharfetter, Christian (2002). Allgemeine Psychopathologie (Psychopathologia generale). Thiema, Stuttgart. ISBN 3135315053 (Theodisce)
  2. M. W. Eysenck, M. T. Keane: Cognitive Psychology. Psychology Press, Hove (UK), 4. Aufl. 2000, ISBN 0-86377-551-9, S. 394. (Anglice)
  3. Barbas H. et Rempel-Clower N (1997). Cortical structure predicts the pattern of corticocortical connections. Cereb. Cortex 7: 635-46. (Anglice)
  4. Ekman, Paul (1999), "Basic Emotions", in Dalgleish, T; Power, M, Handbook of Cognition and Emotion, Sussex, UK: John Wiley & Sons 
  5. Redisch, A. David (2013). The Mind within the Brain: How We Make Decisions and How those Decisions Go Wrong. Oxford University Press, ISBN 0199891885
  6. Bernstein, Douglas A. (2010). Essentials of Psychology, Cengage Learning, paginae 123–124, ISBN 978-0-495-90693-3

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Braconnier, Alain (2006). Introduction à la psychopathologie. Éditions Masson, Issy les Moulineaux, ISBN 978-2294015014. (Francogallice)
  • Colombo, Giovanni (2001). Manuale di Psicopatologia Generale (Enchiridion psychopathologiae generalis). Padova, CLEUP. ISBN 88-7178-490-1. (Italice)
  • Falabella, Mariangela (2005). ABC della psicopatologia. Esplorazione, individuazione e cura dei disturbi mentali. Magi Edizioni; 2 edizione. ISBN 978-8888232362. (Italice)
  • Jaspers, Carolus Theodorus (2013). Allgemeine Psychopathologie (Psychopathologia generale), Springer, Berlin/Heidelberg, ISBN 978-3-642-49410-9. (Theodisce)
  • Maddux, James E. et Winstead, Barbara A. (2015). Psychopathology: Foundations for a Contemporary Understanding. Ed. 4a. Routledge. (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]