Latinitas bona

Livre d'heures d'Étienne Chevalier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Livre d'heures d'Étienne Chevalier est vetus manuscriptus liber horarum, ab Ioanne Fouquet inter 1452 et 1460 confectum. Pleraque parte deletus, hodie modo 49 folia continet, in quibus 47 miniaturae manent, dispersae in octo diversis locis conservationis in Europa inque Civitatibus Foederatis Americae. Quorum foliorum quadriginta in museo Condaeo Cantiliaci expositi sunt (ms.71).

Iussus a Stephano Chevalier[fr], arcario regis Caroli VII, liber a praeclarissimo Francogallico pictore saeculi XV, Ioanne Fouquet, ornatus est. Initiante saeculo XVIII, manuscripti miniaturae decisae sunt discreteque venditae sunt, relicto textu fere deleto.

Totum opus, tametsi id minutim reconstituere difficile est, originales cyclos vitae Christi, Virginis et sanctorum includit, qui in aliis illius temporis manuscriptis raro inveniuntur. Quaeque miniatura parva tabula constat, et Italica Batavicaque ornamenta adsimulat, etiamsi proprium Francogallicum modum ornandi inter artem Gothicam et Renascentiam ostendens. Paginae novas dispositiones praesentant et bonam dominationem geometriae praecipueque prospectus, quamquam is tunc vix natus esset, in compositione sua denotant. Praeterea, multa desinentis Medii Aevi aedificia topiaque, Lutetiensia vel aliunde, ibi magno realismo repraesentati sunt.

Historia manuscripti[recensere | fontem recensere]

Quis opus iussit?[recensere | fontem recensere]

deux personnages agenouillés entourés d'anges dans une architecture renaissance
Stephanus Chevalier Virgini praesentatur a sancto Stephano qui ei manum in humerum imponit.

Libri horarum manuscripti folia multa indicia continent quae quibus patefieri potest manuscripti iussor, Stephanus Chevalier, arcarius Francogalliae regis Caroli VII. Stephani effigies inest in miniatura praesentationis ad Virginem (pleno nomine scripto) et in illa conditurae Christi. Monogramma "EE" (bis prima littera Francogallici praenominis Etienne) in fere omnibus miniaturis repetitur, saepe in scutis ab angelis tentis, atque nomen "Maistre Estienne Chevalier" breve vel plenum designatum est in pluribus aliis miniaturarum partibus: e.g. Visitatio, Matrimonium Virginis[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nicole Reynaud, Jean Fouquet - Les Heures d’Étienne Chevalier, Dijon, Faton, 2006, 280 p.17-18

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • François Avril, Jean Fouquet, peintre et enlumineur du XVe siècle ; catalogue de l'exposition, Paris, Bibliothèque nationale de France / Hazan, 2003, 432 p. (ISBN 978-2-7177-2257-4), p. 193-217 (notice 24)
  • Sandra Hindman, « The Right Hand of God Protecting the Faithful against the Demons - Leaf from the Hours of Étienne Chevalier », in The Robert Lehman Collection (IV - Illuminations), New York, Metropolitan Museum of Art, 1997 (ISBN 0-87099-839-0, lire en ligne), p. 26-38 (notice 4)
  • Nicole Reynaud, Jean Fouquet [catalogue d'exposition], Paris, Musée du Louvre - Réunion des musées nationaux, coll. « Les dossiers du département des Peintures » (no 22), 1981, 96 p. (ISBN 978-2-7118-0176-3)
  • Nicole Reynaud, Jean Fouquet - Les Heures d’Étienne Chevalier, Dijon, Faton, 2006, 280 p. (ISBN 2-87844-076-5)
  • Nicole Reynaud, « Saint Martin partageant son manteau et Sainte Marguerite gardant les moutons », in François Avril, Nicole Reynaud et Dominique Cordellier, Les Enluminures du Louvre, Moyen Âge et Renaissance, Hazan - Louvre éditions, 2011, 384 p. (ISBN 978-2-7541-0569-9), p. 168-172 (notices 86-87)
  • Claude Schaefer, Jean Fouquet. An der Schwelle zur Renaissance, Dresde, Verlag der Kunst, 1994, 395 p. (ISBN 978-3-364-00306-1)
  • Charles Sterling et Claude Schaefer, Jean Fouquet. Les Heures d'Étienne Chevalier, Paris, Draeger, 1971, 135 p.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]